# Syphilis 88

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/88

Vt laeti rursum irriguos accedere fontes
Ardescant studiis, et nota reuisere Tempe?
Exultant animis cupidi, pugnantque parentum
Imperiis, nequit ardentes uis ulla morari.
Sic assuetus equus iam duris ora lupatis
F orte procul notis si armenta aspexit in aruis,
Huc ueterum ferri cupit haud oblitus amorum,
Atque hic atque illic haeret, frenisque repugnat,
Quoue magis stimulis instas, hoc acrius ille
Perfurit. it tandem multo uix uerbere uictus
Ceptum iter. ipsa tamen respectans crebra moratur
Pascua, et hinnitu late loca complet acuto.
Ah quoties aliquis sacros reminiscitur aeger
Fontes incassum, et lucos suspirat amatos
Dulcibus ereptus Musis puer, atria ut alta
Incoleret. regum rebus praefectus agendis?
Tybure quàm mallet, gelido aut sub Thusculo iniquam Pauperiemque pati, et uentos perferre niuales? Contra autem uanum multi effudere laborem Quos frustra excoluisse solum male pinguis harenae

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
