Latin
91
Girolamo Fracastoro, Syphilis 91
Unproofread scanNot analysed yet
Verum non eadem tamen omnibus esse memento
Ingenia. inuentus saepe est cui carmina curae
Cui placeant Musae, cui sit non laeua uoluntas,
Nititur ille tamen frustra, et contendit inani
Delusus studio, uetitisque accingitur ausis.
Numina laeua obstant, precibusque uocatus Apollo.
O rabit melius causas fors ille, animoque
Naturam, et caecos rerum scrutabitur ortus.
Saepe tamen cultusque frequens, et cura docentum
Imperat ingeniis, naturaque flectitur arte.
Nec labor ille quidem rectoribus ultimus, acres
Incauto iuueni stimulos auertere amoris
Donec crescentem doceat maturior aetas
F erre iugum, atque faces, saeuique Cupidinis iras. Saepe etenim tectos immitis in ossibus ignes Versat amor, mollesque est intus cura medullas, Nec miserum patitur uatum meminisse, nec undae Castaliae. tantum suspirat uulnere caecoAnte oculos simulacra uolant noctesque, diesque Nuncia uirginei uulius, quem perditus ardet.