Latin
93
Girolamo Fracastoro, Syphilis 93
Unproofread scanNot analysed yet
Ex aliis nouisse, et pictum in pariete mundum.
Quid referam qui, ut saeua queant aequare canendo
Praelia, non horrent certamina Martis adire,
Per mediasque acies uadunt, et bella lacessunt?
At quia dura uetant longum nos fata morari
In cunctis, reuocatque angusti terminus aeui,
Vos sat erit pueri tantum omnis isse per artes,
Quarum summa sequi saltem fastigia oportet
Nec refert rate qui uarias legit aequoris oras,
Mercis ut in patriam referat se diues opimae,
Si non cuncta oculis lustrauerit oppida passim,
Et circunfusis longum terat ocia terris
Sat fuerit portus, extremaque littora tantum
Explorasse. secus toto uagus exulet aeuo,
Et serus natos dulces, patriamque reuiset.
Nulla dies tamen interea, tibi nulla abeat nox,
Quin aliquid uatum sacrorum è fontibus alimis
Hauseris, ac dulcem labris admoueris amnem.
Sed tibi praesertim princeps tunc haereat illa
Cura animo, noctem atque diem te te excitet una,