# Syphilis 94

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/94

Omnem quam propter libuit perferre laborem.
Non hic te quibus aut pedibus, spatiis ue monebo
Tendantur ducti uersus. labor iste regentum
Postulat haud multum curae, qui saepe morando
Ipsa minutatim metiri carmina sectis
In partes membris, et tempora certa docebunt.
Continuo edico iam tunc animosus alumnus
In numerum incipiat sub leges cogere uerba.
Iam tunc summissa meditetur carmina uoce
Sermonum memor, antiquis quos uatibus hausit.
Tum uotis sibi centum aures, tum lumina centum
Exoptat dubius rerum, metuensque pericli,
Diuidit huc illuc animum, cunctamque pererrat
Naturam rerum, uersatque per omnia mentem
Quis rebus dexter modus, aut quae mollia fandi
Tempora. uertuntur species in pectore mille.
Nec mora nec requies, dubio sententia surgit
Multa animo, uariatque. omnes conuertitur anceps
In facies, nescitque etiam notissima, et haeret
Attonitus. nunc multa animum, nunc consulit aures
Secum mente agitans si qua olim audita recursent S ponte sua, et memorem mentem excitat, atque repostas Thesauris depromit opes, laetusque laboris Ipse sui parto fruitur. multa ecce repente Fors inopina aperit cunctanti, aliudque putanti. Iamque haec iamque illa attentat, texitque, retexitque, Et uariis indefessus conatibus instat. Saepe etenim occurrunt haud dictu mollia, ubi haeret
Cura diu, multoque exercita corda labore.
Nunc hos nunc illos aditus uestigat, et omnia
A ttentans scopulo longum luctatur iniquo,
Dum se qua ostendat facilis uia, denique multa
Aut ui, aut coeli, et fortunae munere uictor
Exultat, domitoque animis it ad aethera monstro.
Ast ubi nulla uiam nec uis, nec dextra aperit fors,
Nec prodest uires fessas renouare, nec aptum
Nunc hic, nunc illic captare ad carmina tempus,
I nuitus cura absistit, tristisque relinquit
Cepta infecta, pedem referens, ceu forte uiator
Si quis tendat iter campis, cui se amnis abundans

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
