# Syphilis 97

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/97

Nostrum igitur si forte adeat puer indole limen
E gregia, ut consulta petat parere paratus,
Quique uelit se se arbitrio supponere nostro,
Excipiam placidus. nec me iuuenile pigebit
Ad coelum uultu simulato extollere carmen
Laudibus, et stimulos acres sub pectore figam.
Post tamen ut multa spe mentem arrexerit ardens,
Si quis forte inter ueluti de uulnere claudus
Tardus eat uersus, quem non uidet inscius ipse,
Delususque sonis teneras fallacibus aures,
Haud medicas afferre manus, aegroque mederi
Addubitem, et semper meliora ostendere pergam.
Quod superest, etiam moneo, creberque monebo,
Ne quisquam nisi curarum, liberque laborum
Inchoet egregium quicquam, uerum procul urbis
Attonitae fugiat strepitus, et amoena silentis
Accedat loca ruris, ubi Dryadesque puellae
Panesque, Faunique, et montiuagi syluani.
Hic laeti haud magnis opibus, non diuite cultu
Vitam agitant uates. procul est sceleratus habendi

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
