Latin
101.4 to 101.5
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 101.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed praestat audire Possidonium apud Strabonem sic loquentem: Oceam vero motus syderis subit circuitum quemdam quidem diurnum, quemdam menstruum, quemdam annuum, vt iunae etiam contingit. quo enim tempore ista horizontem ascendit, mare terram ascendere incipit, sensu teste, quousque ad caeli medium luna conscenderit. vbi vero declinare sydus ipsum caeperit, sensim rursus à terra pelagus ad medium mare relabitur, donec ad occidentis punctum luna descenderis. postea rursus mare ascendit, quousque sub tellurem in medio, &imo caeli sit luna; deinde mare à litore ad medium maris regredi, quoad iterum luna ad orientem procedat, ac eleuetur, rursusque mave terras influat. postea explicat qua ratione alijs etiam motibus menstruo, Luna &annuo, luna mare percellat. Eadem habent Plinius ac veteres omnes: vnde mirum sit, cur è recentioribus nonnulli, contra veterum omnum sententiam, necnon contra quotidianam experientiam, nulia enidenti ratione aut experientia nixi, hanc maris affectionem à luna minimè procedere ausi sint asserere. Verum ipsi duabus de causis id negarunt. Prima est quod vario modo, &tempore in diuersis maribus haec accidant: imo in aliquibes nihil horum appareat.