# Sphaera mundi 103.1-5

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 103.1 to 103.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/103.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/103.1

nam libri nautici sine vlla dubitatione lunae haec omnia ascribunt; tradunt enim quasdam regulas, eas tamen pro varijs maribus varias, quibus per aetatem lunae situmque ipsius supra horizontem illius maris certo certius horam fluxus, & refluxus, at que etiam eorum magnitudinem praedicunt. huiusmodi librum vidi Augustino Caesareo authore, sed manu scriptum. quod si hi effectus à luta non penderent, nulla ratione regulae illae adeo infallibiles consirui potuissent, quibus per lunae aetatem ac situm, eos tuto diuinare possent. Praeterea quaerunt, qua nam ratione à luna effici possit tumor ille B, ad partes auersas, cum tota terrae moles obstare videatur. cui dubitationi vt rectè occurramus, primo sciendum est, lunam multum à sole iuuari in hoc aestu ciendo, constat enim ex obseruatione maiorem tunc fieri fluxum, cum simul luminaria sunt coniuncta, vt accidit in nouilunijs, quam vnquam alias; similiter quando sunt opposita, vt in plenilunijs; quia tunc etiam radij vniuntur magis, sed vnius directi, alterius vero reflexi, vt mux patebit. 2. Praenotandum est radios tanto esse efficaciores, quanto sunt rei, cui accidunt, perpendiculariores: sint ergo sol, & luna simul, vt in figura apparet: sitque octauae sphaerae adhaerentium stellarum portio F, G. HLE, innumeris syderibus constipata, vt patet adhibito nouo illo, sed admirabili Telescopij inuento. iam vt patet ex Opticorum doctrina omnes stellae & Planetae illuminatur à sole, & lumen illud ad terram quandoque reflectunt; pars tamen eorum illuminata semper ad solem vergit; vt in figura apparet, in qua stellae omnes, qua parte sunt il ustratae, eadem solem ac lunam respiciunt. vbi rursus considerandum est plures stellas, quae videlicet sunt in portione, GHI, obuertere partem sui illustratam non solum ad luminaria, verum etiam ad partem terrae B, hacque ratione lumen, seu virtutem luminarium ad aestum, B, excitandum reflectere; reliquas vero circa F, & E, parum sui luminis ad terram remittere: reliquas vero quae sunt in reliqua caeli parte, nihil sui luminis ad terras, sed totum sursum versus luminaria obuertere.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
