Latin
Cap. II
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 104
Unproofread scanNot analysed yet
li haec omnia confirmantur ex fluxu, ac refluxu cuiusdam laci apud Sinas, qui vt narrat P. Nicolaus Trigautius è nostra Soc. li. 3. ca. 9. de Christiana exped. ad Sinas, in nouilunijs, ac plenilunijs tantum, fluxum, ac refluxum more maris patitur: cuius vicissim ratio redditur, quia videlicet tunc temporis luna fortius agit, ac propterea laci illius dispositiones quamuis adeò exiguae sint vt alias non recipiant virtutem lunae, eam tamen in plenilunijs, ac noui unijs, cum vehementior est persentiscere coguntur, quibus addenda sunt, quae apud P. nostrum Godignum de rebus Abassinorum pag. 69. leguntur: expertus sum hoc fretum (loquitur de Erythraeo mari) ab ortu lunae vsque ad plenitudinem, 14, continues dies fuere, &dies totidem ad eiusdem lunae docermentum continenter refluere: vt longa mihi falli videantur malè feriati quidam Philosophiae professores, qui aestus marini causam, aliò quam ad lunae motum referunt. tandem notandum est fluxum antipodum ad B, esse altero minorem, quia efficitur à luinine reflexo lunae, quae primas in hoc negotio tenet; lumen autem reflexum, vt docent perspectiui, debilius est directo, vnde &debilior effectus sequi oportet. porrò non in omni mari haec accidunt ob eorum aliquem defectum, v. g. quia carent quibusdam flatibus, aut spiritibus, qui facilè à lumine lunae excitantur, &aestuant, quod Aristotiles videtur sentire; sius alia de causa nobis occulta. Atque haec est non solum mea de hac rè sententia circa fluxum illum ad B, sed etiam subtilissimi Scoti inprimo sententiarum, atque Rogerij Bachonis optici probatissimi cap. 5. de Speculis Mathematicis. Qua tandem virtute id luna efficiat, lumine ne, an calore, an influentia quapiam incompertum mihi est, munusque Philosophi est id inuestigare. Aliorum tamen commentitias opinationes, siue Angelo cuidam, siue virtuti totam terram peruadenti, hunc aestum ascribentium, non est meum refellere, neque puto necessarium. in hoc igitur effectu, haec est series causarum, fluxus à tumore tumor ab aestu, aestus à flatibus, flatus à vi lunae exciti, vis illa à luna. vide Aristotelem lib. 4. de Gen. ani. in fine.