# Sphaera mundi 105

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/105

Si mare esset terra altius, vt nonnulli opinantur, naues tardius à litore in altum nauigarent, velociusque ab alto ad litora descenderet; quod tamen experimento quo tidiano repugnat. 3. Praeterea cùm essemus in medio mari, terram, totas turres, montes totos, conspiceremus, quod tamen non experimur; imo contrarium accidit, nam accedentibus ad terram apparent prius montium ac turum summitates, deinde paulatim mediae eorum partes emergunt, & sensim eo plures, quo magis ijs appropinquamus: euius nulla alia occurrit causa, quam maris rotunditas, ac proinde tumor, qui primo inter oculos Nautarum & terras assurgens interponitur, & postea paulatim à Naui superatur, ac de medio tollitur, sieque montes, ac turres per partes successiuè deteguntur, & tandem totae apparent. 4. In omnibus maribus passim Insulae emergunt, quae fidem faciunt mare non esse terra altius, ac proinde in eundem cum ipsa globum conformari. 5. Vbique terra & aqua, per eandem lineam perpendicularem descendunt, ergo ad idem centrum, quod est mundi medium, ergo etiam vnum eumdemque simul globum constituere debent. 6. est quam Aristoteles secundo de caelo affert, quae sumitur à liquiditate, & fluiditate aquae, ob quam trahente ipsius grauitate, ad loca decliuiora semper deuoluitur; quare necesse est in mari nullam esse partem altera eminentiorem; quia si esset statim ad humiliorem deflueret partem; cum igitur nulla sit altera altior, necessario sequitur vt omnes eius supremae partes à mundi centro ęquidistent, ac proinde rotunditatem acquirant. Hinc illud minimè praetereundum deducitur, necessario scilicet omnia maria exactè esse aequè alta, cùm enim omnia maria inuicem aliquatenus saltem coniungantur (excepto Hircano) necesse est supremam eorum superficiem à centro mundi ęquidistare ob dictam fluiditatem, quia si vnum esset altius altero, altius in inferius influeret. quocirca constat illos Sesostris Regis Aegypti consiliarios hallucinatos esse, dum ei Aegyptiaci Isthmi sectionem dissuaderent, quod dicerent mare Rubrum altius esse mari nostro mediterraneo, ac proinde fore, vt totam Graeciam ac partem Asiae, si, Istmo perfosso, porta ei aperiretur, inuaderet, ac submergeret. 7. Sed vltimo loco addamus subtilissimam Archimedis demonstrationem ex libro de ijs, quę in aqua vehuntur. quę quidem praecedentem Aristotelis rationem reducit ad formam Geemetricam: supponit autem primo humidi eam esse naturam, vt partibus eius ex aequo iacentibus, & inuicem continuatis, minus pressa, à magis pressa expellatur: vna quaeque autem pars premitur humido supra ipsam existente ad ad perpendiculum, si humidum sit descendens in aliquo, aut ab aliquo alio pressum. secundo demonstrat sequentem propositionem.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
