# Sphaera mundi 106

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/106

Si superficies aliqua plano secetur per idem semper punctum, sitque sectio semper circuli circunferentia, centrum habens punctum illud per quod planum secans transit, ea sphaerae superficies erit. Ecetur superficies aliqua, BEDF, plano per C, punctum transeunte, D& sit sectio semper circuli circumferentia, prima sit, v. g. GHI, secunda sit, EAF, & similiter aliae omnes sint circuli circunferentię. Dico superficiem, BEDF, esse sphę ricam, cuius centrum, C. si enim non est sphaerica, rectae quae à C, ad eam ducuntur non erunt omnes ęquales: sint igitur si fieri porest inaequales lineae CA, CD; & per ipsas CA, CD, planum ducatur faciens in ea sectionem BAD, ergo ex hypothesi sectio illa erit cir culi portio cuius centrum, C, ergo aequales inuicem sunt, CA, CD, atqui modo dicebantur inę quales, quod est absurdum; ergo proposita superficies, BEDE, spharica est. his praemissis probat principalem propositionem, nimiram. Omnes humidi consistentis, ac manentis superficies sphaerica est, cuius sphaerae centrum est idem, quod centrum terrae. Ntelligatur humidum consistens, manensque, seceturque eius superfiLcies plano per centrum terrae, K, ducto, sectio autem sit in superficie linea, ABCD, quam dico esse circuli peripheriam, cuius centrum, K: nam si negetur, erunt ergo à K, ad eam ductae lineae in aequales, v. g. KA, minor quam, KC, sumatur igitur recta KB, inter eas media; cuius interuallo ducatur circuli portio FBHE, eius igitur pars vna erit extra circulum ABCD, pars vero altera intra. iungantur rectae FK, BK, CK, quae angulos ad K. aequales facient. describatur etiam circunferentia, XOP. in plano secante. ergo partes humedi, quae sunt ad circunferentiam.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
