Latin
TRACTATVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
D &terra constantem circunfundi, eumque complecti. qui locus ei iure naturae debetur, cum sit terra &aqua leuior, vt paret in bullis aeris sursum in aqua ascendentibus, de quibus sequenti cap. dicitur; quare cum aer sit illis leuior, consequens est etiam altiorem locum, quam illis conuenire. Pulchrè autem mutuus hic aquae &aeris ascensus &descensus cernitur in vitrea quadam ampulla vndique clausa, cuius collum sit oblungum &gracile, in qua aer &aqua simul sint occlusa: figuram eius aspice, aqua sit, ABC, reliquum aer occupet, ne vacuum sit; iam si inuertatur vt pars ABC sursum, collum vero deorsum vergat, illico videre est aquam per latera fistulae descendere, aerem vero contra eodem tempore per medium aquae, &fistulae, idest, vndique aqua circundatum, ascendere. De motu Aeris. ER natura sua mouetur motu recto sursum, qui ascensus dicitur, Art patet in bullis aeris infra aquam aliquando vi illatis, quae statim ac libertate donantur sursum celeriter, ac directè petunt; vt etiam superius explicatum est in loco aquae 2. Par est credere aerem diurno motu aliquatenus circunuolui praesertim sub torrida zona; si enim verum est Oceanum eodem motu promoueri, multo magis verum erit aerem, qui fluidior est quam aqua, non solum moueri verum etiam velocius.