# Sphaera mundi 117

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/117

notum praeterea est latus AC, cum sit semidiameter terrae, quam supra indagauimus; quare per 6 propos. Appar. notum etiam erit latus, CE; quia patebit quoties latus AC, cognitum contineatur in CE, quae est distantia sunae à centro terrae. quam Copernicus, & Tycho exquisitis instrumentis reperere continere semidiametros terrae 52, toties enim latus AC, in triangulo simili ingreditur in latus CE. semidiameter igitur totius sphaerae elementaris, seu sublunaris tanta est, à qua si detrahatur semidiamaeter terrae, necnon altitudo aeris, remanebit distantia ab aere ad citimam lunam, quae est aetheris altitudo, quam inuestigare proposuimus. semidiametri vero terrę 52, efficiunt milliaria Astronomica 178. 698, quod patet multiplicando numerum milliariorum vnius semidiametri per 52. ab hisce milliarijs si detrahatur semidiater terrae, vna cum aeris altitudine, quae simul efficiunt, vt vidimus milliaria ferè 3. 479. relinquetur hic numerus 175, 219, milliariorum; interuallum videlicet à conuexo aeris ad concauum caeli lunae; quae est altitudo aetheris, quam indagare volebamus. Habita sphaerae totius elementaris semidiametro cognoscitur etiam quoties sphaera elementaris sphaeram terrae contineat: cognitis enim diametris duarum sphaerarum, cognoscitur etiam earumdem proportio secundum soliditates, hoc modo, numeri in quibus noti sunt diametri scribuntur sic, 1, 52, horum proportio continuatur vsque ad quatuor terminos sic 1, 52. 2, 704. 140. 608. idest, ita vt sit eadem ratio primi ad secundum, quae secundi ad tertium, & tertij ad quartum, sicuti est in istis. Iam vt Euclides propos. 18. 12. Elem. demonstrat, eadem est proportio primi, 1. ad vltimum 140. 608, quae minoris sphaerae ad maiorem. i. quarum semidiametri sunt vt 1, ad 2, quare tota sphaera sublunaris torties continet terrae globum, quoties num. 140608, continet vnitatem. eodem modo ad reliqua elementa, aquam, aerem, &c. comparationes haberi possunt supra innuimus terram, aqua, & aerem esse inter se, vt sunt appositi num. nunc vero ostendimus Aetherem qui ferè totam sphaeram elementaTerra rem occupat. esse ad terram ferè vt 140. 608 Aqua ad 1. si igitur multiplicauerimus hunc nume. Aer per 2290, producetur numerus 321992 320. qui erit in eadem ratione ad 2. 290 in qua est ęther ad terram; exponantur igitur num quatuor, proportiones quatuor elementorum inuicem habentes. Consectarium. EX demonstratis de horum 4, corporum, elementarem sphaeram conDtflantium, quantitatibus, manifestum est decuplam illam elementorum analogiam, quam nonnulli Aristoteli imponere contendunt omnino commentitiam esse, ac proinde reijciendam.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
