# Sphaera mundi 12-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, BANIESOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/12-2

BANIESOS metro incisurae excauari, quae Meridianum circulum ad angulos rectos cum horizonte excipiant: diuidaturque in gr. 360. siue in 4. quadrantes, quorum numeri à Septentrione, & meriOON die incipientes, atque vtrinque prodeuntes, desinat in gr. 90. ad Ortum, & OCcasum. sic absolutus horizon incumbet suae basi, ita vt fulciatur brachiolis in Au. 4 modum aluei rotundi conMEE formatis. in quem alueum Meridianus vna cum reliqua compage per horizontis sectiones immissus praecisè medius supra horizontem perpendiculariter erigatur, ac medius infra horizontem descendat, occurratque fundo aluei, vbi aliqua sectura rerineatur ne huc, illuc, à rectitudine deflectat. Neque vero cum horizonte consolidari debet, vt per eius incisiones susque deque reuolui possit: debet tandem horizon esse parallelus inferiori plano suae basis, seu plantae sui pedis. vbi ex vsu erit si acus magnetica in aliquo loculamento librata, contineatur, cuius vsus postea apparebit. Quorum omnium ac totius Sphaerae armillaris figuram hanc qualemeumque inspice. AB. axis Mundi, & diam. colurorum. A. polus arcticus. B polus antarcticus E. F. poli Zodiaci. PQ circulus secundi Mobilis. EO. NF. diametri circulorum polarium ACDB. colurus solstitiorum; qui etiam referre potest Meridianum: Meridia nus tamen est maior Coluro, cum eum intra se contineat. Quadrantem Astronomicum, vnà cum Quadrate construere.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
