# Sphaera mundi 12

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Prop. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/12

Constructus hoc modo Zodiacus, caeteris iam hoc pacto compingendus est: Initium Eclypticae, seu Arietis coincidat cum initio Aequatoris, idest, cum communi sectione Aequatoris, & Coluri Aequinoctiorum: deinde tendat per communem sectionem alterius Tropici, & Coluri solstitiorum, quae sectio distat à polo Zodiaci per quadrantem, seu per gra. 90. ita vt initium Cancri sit in ipsa sectione: Hinc per alteram sectionem Aequatoris cum Coluro pariter Aequinoctiorum, ita vt initium Librae sit in ipsa sectione. inde transiens per alterius Tropici cum Coluro pariter solstitiorum sectionem, ita vt initium Capricorni sit in ea, sicque suum complens orbem desinat cum Arietis initio vnde incepit. debet autem ipsius extima superficies, esse in eadem caeterorum circulorum sphaericitate. in hac porro positione Eclyptica aequidistabit vndique ab vtroque polo Zodiaci per 90. gradus: polus vero Mundi ad quem Cancer vergit, erit polus Arcticus; alter vero Antarcticus: eritque totus Zodiacus, in quatuor aequas partes à Coluris dissectus. Quoniam vero praedicti circuli omnes materialem erassitiem habent aliquam, quam tamen habere minimè deberent, cum circulos Geometricos referant, qui lineae sunt secundum longitudinem impartibiles, idest non possunt findi per longum; ideo per medium singulorum secundum longitudinem describendae sunt lineae circulares, quae eos secundum longitudinem bifariam secent, qui circuli in Aequatore, Tropicis, & Polaribus describendi sunt ex polis Mundi tanquam ex centris; in Coluris vero ex sectionibus eorum cum Aequatore. Hae enim peripheriae lineares melius representant caelestes circulos. postea Aequator diuidendus est per primam huius in partes 160. quae tempora appellantur, numeri saltem singulis denis ascribendi facto initio à communi sectione eius cum Eclyptiea, & procedendo secundum ordinem signorum Zodiaci, sicque pars nonagesima Aequatoris erit in Coluro solstitiorum: distans à Cancro gradibus 23. 2. &c. Atque haec circulorum compago aptè dici potest Primum Mobile, hienim Circuli in primo mobili esse concipiuntur. Nunc alius circulus, qui Meridianus dicitur parandus est tantae magnitudinis, vt concauum eius praedictum primum Mobile complectatur, non tamen ita arctè, quin intra ipsum moueri illud queat, quare in duobus ex diametro foraminibus in ipso factis, axis mundi exeratur, vt circa ipsum primum mobile liberè conuerti possit. valde autem è re esset, si vna eius Meridiani superficies lateralis, ita introrsum per circuitum excauaretur, vt eius concaua peripheria praecisè per mediam longitudinem ipsius meridiani gyrans, etiam per Mundi polos transiret. diuidendus autem est ex hac eadem parte in gr. 360. Quorum numeri debent à polis incipere, & ad aequatorem vsque crescere, vt in Aequatore sit grad. 90. comunis vtrisque numerationibus. Restat vltimo loco Horizon, qui tantę magnitudinis fabricandus est, vt concauum eius aequale omnino sit concauo Meridiani, habeatque latitudised secundum lateralem sunem, non secundum concauum aut conuexum, perficiem tantum, vt in ea Mundi plagę ventique scriGERT. bi possint, binaeque ex dia

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
