Latin
APPENDIX
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 121
Unproofread scanNot analysed yet
perpendicula enim quibus parietes diriguntur non sunt lineae aequidistantes, sed concurrentes ad centrum mundi, si eo vsque producerentur. 11. Qua ratione quispiam qui solius vnius agelli ABCD, dominus sit verè potest dicere se posse per suum agellum ambulare, &quidem semper in directum plusquam, 3000, milliariorum. Resp. considerandum est nos non solum agri superficiem possidere, sed etiam totam illam terram, quae superficiei illius directè subest vsque ad centrum terrae; omnes agri hoc modo accepti sunt totidem pyramides; quorum cuspides ad centrum terrae coeunt, basis vero eorum est agri superficies: à basi igitur vsque ad verticem seu centrum terrae intersunt milliariorum plusqua 3. 000, gota enim terrae semidiameter euadit harum pyramidum longitudo. sit in figura ager superficialis ABCD; solidus autem erit pyramis protensa vertice E, ad terrae medium, E, ille igitur huius possessor agelli nequaquam impossibilia comminiscebatur. quid si inibi Thesaurus inueniretur? consulendi sunt legulei, qui eum Principi adiudicant. 12. Si magnum pauimentum libellatim extendatur, erit ne plana superficies? Resp. quamuis parua pauimenta ad sensum plana videantur, si tamen magna fierent rotunditatem prae se ferrent aliquam, cogitemus enim totam terrę superficiem pauimento ad libellam facto posse paniri: Libella enim vbique terrarum terrae sphaericitatem in puncto tangit, eiusque perpendiculum ad terrae centrum pendet; quapropter sphaericum fieret libellando vbique pauimentum, cuius portiones parua pauimenta sunt existimandae. 13 Cur dici solet caput plusquam pedes ambulare? Resp. si quis totius cerrae gyrum peregisset, duas simul peripherias, vnam pedibus, alteram capite descripsisset: quarum procul dubio illa maior esset, quam caput circinauit, quippe quae magis à centro distat: vnde solutio quaestionis habetur. 14. Cur dicunt Cyathum plus vini continere in cellario, quam in tecti culmine. Resp. quia humores omnes vbicumque fuerint, dum quiescunt, secundum supremam superficiem contrahuut rotunditatem, cuius centrum est centrum terrae.