# Sphaera mundi 122

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/122

quanto autem cyathus fuerit inferior, tanto erit rotunditas humidi portio minoris sphaerae; minor autem sphaera curuiorem habet conuexitatem, & proinde capaciorem, quia magis supra Cyathi ora incuruatur, & eleuatur; vt in figuris videre est; in qua C, est centrum terrae, circa quod humidum Cyathi inferioris CD, magis curuatur, & proinde capacius. est: altioris vero Cyathi humidum AB, minus curuatur, & ideo minus continet. 15. Vt lacus quispiam, aut mare consistat opusne est spondis, aut cauitatibus vllis? CT. Resp. minime opus esse, nam si cogitemus portionem aliquam terrae à plano quodam secante, esse resectam, relinquetur quaedam planities: in hanc planitiem si aquae tantumdem loco terrae auulsae inferatur, extra eam planitiem non effluet, sed configuratur superiori superficie sphaeriea respectu centri mundi, quare naturale est mare absque altis litoribus, seu pondis consistere. 16. Sunt duo montes preximi, & in vertice vnius est fons viuns, in vertice alterius sunt quidam habitatores, qui aquae inopia laborant, ac propterea illius fontis aquam ad verticem alterius montis deducere vellent; neque vero ob nimios sumptus Aquaeductum super fornicibs plurimis fabricare possunt; quid igitur agendum? Resp. fiat tubus plumbeus à fonte descendens per vallem atque ad alterius verticem scandens, per hunc enim aqua descendet, & iterum tantumdem ascendet. 17. Est mons ad cuius radices est fons scaturiens, ex altera vero parte pariter ad radices sunt habitatores illa aqua indigentes, qui solummodo per montis verticem fontem adire possunt, quid illis faciendum? Resp. construatur tubus plumbeus ascendens à fonte super verticem montis, indeque ad habitatores illos descendens initium eius fonti immergi debet, finis eius paulo depraessior sit quam initium, vtrumque os obturetur; deinde tubus in summitate montis perforetur, ac per foramem seme totus aqua impleatur; postea foramen diligenter obturetur. vltimo vtrumque os tubi eodem tempore aperiantur, vel certe primo aperiatur os fonti iminersum; hoc enim modo aqua perpetuo praedictis habitatoribus effluere debet; vt constat ex dictis de motu aquae. 18. Est dolium humido non omnino plenum, scire libet quantum humidi contineat absque apertione superioris, atque vlla dolij perforatione Resp. fiat canna vitrea gracilis, in imo curua, secundum quam partem immittatur in dolij fistulam, per quam ordinarie solet humidum hauriri. reliqua pars sursum erigatur iuxta dolium; statim enim per cannam vitream tantum liquor ascendet, quantum intra dolium attollitur. 19. Eodem instrumento, & modo, licebit dolium implere, aut humidum addere, non per os superius, vt fieri solet. 20.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
