Latin
124.1 to 124.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 124.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tunc autem genus vnum grauius altero censetur, cum accepta ex vtroque aequali mole, altera grauior sit: sic quia ex duabus aequalibus sphaeris, vna plumbea, lignea altera, plus pendit siue grauior est plumbea, ideo dicimus naturam plumbi grauiorem esse natura ligni, ferri, aquae, &c. qua distinctione allata dicam Puerum loquutum esse de grauitate generica, non autem de particulari. praeterea si in eodem vase simul vna libra aquae, &vna libra plumbi ponantur, nonne plumbum infra aquam descendet? nonne igitur libra plumbi libra aquae grauior? 27. Est ne idem corpus aeque graue in aere &in aqua, alioue humido? Resp. grauius esse in aere leuius in aqua, in qua enim demersa leuiora sunt quam in aere, quantum est condus tantundem aquae, siue quantum est pondus aquae aequalis molis cum illo corpore graui, siue quae occuparet eundem locum, quem graue illud occupat. porrò grauia triplicia sunt; alia in aqua omnio demerguntur, atque haec sunt natura grauiora quam aqua; alia in aqua nec descendunt ad fundum, neque parte vlla supra aquam eminent, sed manent vbicumque posita fuerint; quae quidem aeque grauia esse, atque aqua necesse est. tertia partim eminent atque in genere leuiora sunt aqua: in hisce tamen tantumdem aquae, quanta est pars corporis demersa, siue quantum est totum corpus totaliter demersum, toti graui aequeponderat. haec omnia quamuis Archimedus in lib. de ijs quae vehuntur in aqua acutissime demonstrauerit, possumus tamen nos eadem practice comprobare, ponderando videlicet ist haec grauia solida in aqua, hoc modo. Corpus quod ponderandum est seta equina ex altera librae lace appendatur, in altera vero lance ponantur pondera; sic corpus appensum demittatur in aquam, ita vt liberè pendeat, reliqua vero tota libra aquam minime contingat, in quo statu diligenter corpus illud ponderetur ac si in aere esset; manifestum enim apparebit illud minus quam in aere pendere, quantum est pondus aquae aequalis molis.