# Sphaera mundi 126

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/126

ratio patet ex praedictis 33. Qua industria effici potest, vt quoduis corpus exijs, quae solent in humido demergi, vti sunt metalla, & lapides, in ea supernatet, etiam si superius minimè sit concauum, sed rectum, & planum, cuiusmodi sunt acus ferreae, laminae aureae, plumbeae, &c. ramenta etiam horum metallo, rum minutissima. Resp. primo necesse esse praedicta corpora habere quandam tenuitatem determinatam, quam si excesserint nunquam innare poterunt. 2. oportere vt sint omnino arida, & sicca, aliter aqua super ea effundetur, vnde & demergentur. 3. magna dexteritate in aquae superficie secundum aquae aequilibrium sunt collocanda, idest, ne ex vna parte prius, quam ex altera aquam contingant: hac enim diligentia adhibita omnia natare queunt, vt plurimis experientijs constat. debent autem esse tenuuia, seu minimam habere altitudinem, quia aliter non possunt concurrere ad leuitatem huic negotio necessariam, vt mox constabit: ex maiori enim crassitie sequitur & majus pondus. debent esse sicca, secus enim aqua in quam ponuntur superea accurrit, ac aerem illis adhaerentem, ac leuitatem expellens, causa est vt demergantur. si vero sicca sint, aqua super ea non effunditur, sed circa eorum extremitates paululum in gyrum intumescens paruum aggerem satis tamen visibilem efficit, intra quem aerem contineri necesse est; quare perinde est ac si concaua essent, aut si spondas haberent, intra quas aer existens, & leuitans simul cum eis facit compositum aqua leuius ac natare potens, vti nu. 30. dictum est. Vbi notandum est, quod cum tenuitas requisita aderit, tunc laminae, & bracteae quantumuis latae, & quantumuis angustae; similiter acus quantumlibet longae, aut breuissimae sint, supernatant. vnde sequitur quamlibet natantis bracteae, aut acus, partem pariter natare posse, quod etiam experientia comprobat: imo acus ex ebeno eiusdem longitudinis, cum altitudine natantis asserculi ex ebeno, etiamsi ponatur in aqua acumine deorsum ita vt erectae horizonti consistant, non merguntur, sed ex paruulo aggere & aere suspenduntur. hęc mihi occurrerunt, alij alias causas pro libito afferant. Fieri ne potest vt duo pueri eodem loco ac tempore nati, postea in numero dierum discrepent? idest, vnus eorum suae aetatis dies plures, quam alter verè numeret? Resp. hoc quidem magnum videri para doxum, verumtamen verè aliquando accidere. quòd vt cito ac recte intelligatur, considera hanc figuram, in qua sphaera illa terra est, in qua oriens & occidens vt vides; Gemelli in eodem loco nati sint A, B, pergat igitur B, versus occidentem, A verò orientem versus, ambo vsque ad antipodas. Aio quod cum inuicem occurrerint in numero dierum discrepabunt; & B, qui occidentale iter peregit die vno ab A, orientali deficiet ratio huius est quoniam progressus occidentalis sooccic.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
