# Sphaera mundi 129

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, SECTIO SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/129

talem etiam spiram efficit ductarius succulae funis: is enim ab vna succulae parte per succulam spiratim agglomeratur, idest, gyris vno post alterum successiuè vsque ad alterum extremum procedentibus; vnde iterum reflexa conuolutione ad priorem partem reuertitur. Porrò hae spirales lineae, à locis in quibus describuntur denominantur: sic ea quae in cylyndri superficie ducitur, cylindrica spira cognominatur; qualis est torculi cochlea: quae vero in conica superficie, dicitur conica, vti ferè in limacum testis apparent. quae in sphaerica superficie spiralis sphaerica nurcupatur, quales esse etiam oportet eas, quas Planetae praecipuè describunt, ipsorum enim motus sphaerici, ac spirales existunt. id enim manifeste apparet in luminaribus sole, videlicet ac luna, ac reliquis Planetis, ij enim conspiciuntur ab vno ad alterum tropicum vltro citroque continuo per continuas spiras remeare. sic videmus solem hyeme secus Capricorni tropicum incedere; deinde sensim, ac spiratim altius ferri, ac proinde quotidie supra horizontem eleuari, nostroque vertici appropinquare, quousque Cancri tropen attingat; vnde iterum aliam spitam retexendo ad brumalem tropen relabitur. hanc spiram materialis sphęrae auxilio rectè percipies hoc modo; solem illum materialem, quem circulo secundi motus affiximus, colloca sub altero tropicorum. v. g. sub initio caneri, deinde fac vt tardè secundum signorum consequentia. i. versus Leonem incedat, eò sic tardè incedente, fac vt simul ea sphaerae pars, quae primum mobile dicitur, ab oriente in occidentem velociter reuoluatur: videbis enim concurrentibus in vnum duobus hisce motibus, solem illum materialem paulatim per lineam spiralem versus aequatorem, atque alterum tropicum deuolui. vel sic, imaginare formicam in Eclyptica tardissimè secundum signorum sequelam progredi, vti à primo gradu cancri ad secundum, & sic deinceps, qua sic pergente, interim primum mobile super mundi polis motum diurno, idest, ab oriente ad occasum cito reuoluatur, intelliges enim formicam illam spiratim, ac sensim ad alteram tropen descendere. atque hic est ille motus mixtus, quo omnes errantes, atque inerrantes stellae prouoluuntur: qui etiam solet explicari per duos simplices motus circulares; solet enim dici Planeta mouetur motu diurno ob oriente in occidentem spatio 24, horarum, motu vero proprio ab occid. in ori. per zodiacum. qui duo motus, qua ratione in vnum eundemque spiralem motum coalescant, exemplis tum solis materialis, tum formicae modò allatis, probè potest intelligi.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
