# Sphaera mundi 130.1-4

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 130.1 to 130.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/130.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/130.1

Iam vero praeter hos duos partiales motus diurnum scilicet, & proprium, seu primum, & secundum; seu primi mobilis, & secundorum mobilium, idest, planetarum; eperitur etiam tertius qui trepidationis, seu accessus, & recessus dicitur, qui motus non integrum absoluit circulum, sed est quaedam veluti tardissima mundi libratio, qua poli Eclypticae, ac proinde tota caelestis regio à septentrione in Austrum, & è contra per 24, minuta in coluro solstitiorum reciprocatur; vti latius cùm de stellis inerrantibus agetur, explicabitur hae vero libratione fieri necesse est, vt spirales praedicti syderum motus subinde varientur, atque aliquando per 24, min. hinc inde ad vtramque tropen augeatur, ac minuatur. sunt igitur omnino tres in caelis motiones, quas concipimus in vnum, eundumque spiralem motum coalescere, quo omnia sydera circa mundum spiratim circunferuntur. Demum aduertendum est hac spirali latione sydera semper moueri ab oriente per meridiem in occidentem, idest, semper magis accedere ad par tes occidentales. quando itaque nonnulli dicunt Planetas moueri motibus contrarijs idest, motu diurno ab oriente ad occidentem: & è contra, motu proprio ab occidente in orientem, non ita intelligendi sunt, vt velint eundem planetam eodem tempore appropinquare occidenti, & orienti; hoc enim est omnino impossibile, nec vllo modo intelligi potest: sed intelligendum est planetas spirali motu, qui ex praedictis coalescit, semper ad occidentem properare. quia talis est hic spiralis motus, ac si oriretur à duobus motoribus, quorum vnus astrum tardè versus orientem sub zodiaco, alter vero ocyssimè è contra ab orient. in occident. motu diurno propelleret Vtrum autem sola sydera, an etiam ipsi caeli, aut caelestis regio hisce circuitibus ac spiris commoueatur, certo ac euidenter affirmare non ausim. probabile tamen admodum videtur regionem illam affixarum stellarum, quae Firmamentum merito appellatur vna cum sibi infixis syderibus conuolui; quandoquidem tot luminum myriades certo ac perpetuo ab initio mundi ordine, quasi in aciem distributae, videntur aliquo egere fundo, cui dum adeo stabili concordia prouoluuntur, fixae inhaereant. Caeteri vero errones num liberi ceu Pisces in aqua, aut aues in aere ferantur, incompertum mihi est.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
