# Sphaera mundi 130.5-6

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 130.5 to 130.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/130.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/130.5

Porrò qua ratione Astronomi diurnum motum in astris posuerint nihil est dicendum, cum id sit vulgo notum, ac proinde instar Principij. quibus vero obseruationibus, aut apparentijs planetas sub zodiaco motibus proprijs secundum signorum ordinem, seu orientem versus progredi deprehenderint, dicendum est breuiter. Primo igitur observarunt lunam nouam quotidie vesperi magis à sole recedere versus orientem, donec ei opponatur, ac pleno lumine resplendeat. posten vlterius pergens ad solem accedere quotidie magis, quousque ipsum denuo assequatur. 2. obseruauerunt lunam, caeterosque planetas collatos ad fixas stellas, eas paulatim versus orientem praeterire. 3. Idem in stellis Firmamenti, sed tamen serius, ac difficilius compererunt; notarunt enim quasdam stellas parum ante puncta aequinoctialia Arietis, & Librae, easque deprehenderunt ijscem punctis fieri propiores, donec tandem illa praetergrederentur. spica virginis, quae olim gradibus 8. Aequinoctium autumnale, seu initium Librae praecedebat, modo illud gradibus 18. subsequ. qua de re vberius cum de octaua sphaera seu Firmamento tractandum erit. 4.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
