# Sphaera mundi 132

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, SECTIO SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/132

in occidentem, & contra, ad modicum interuallum titubat, atque reciprocatur: sed quoniam eum nondum satis exploratum existimo, ideo ne, quam institutum meum patiatur, longior sim, eum prętermittendum censuiHaec igitur de tribus caeli motibus simplicibus, ac partialibus, dicta sufficiant, qui in vnum mixtum, & spiralem coalescunt, quo tandem vltimo sydera circunferri videmus. Neque vero cuique impossibile videri debet idem corpus motu mixto, idest, qui ex pluribus misceatur agitari posse, videmus enim Trochum, quem pueri ludentes circumagunt, tali motu percelli, nam eodem tempore Trochus gyrat, saltat, titubat, ac tortuose progreditur. cum autem de singulis planetis, & firmamento tractabitur, tunc haec omnia explicatius tradentur. De quantitate Coelestis regionis.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
