# Sphaera mundi 14

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, BANIESOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/14

Prop. 8. T melius res Astronomicas doceamus, indigemus aliquando huius. modi Quadrante. ex aliqua igitur solida, ac firma materia construatur Quadratum ABCD. quale figura vtcumque ostendit, cuius singula latera, sint saltem duorum aut trium pedum, quo vero majus, eo etiam vtilius erit. facto deinde centro in C. interuallo CB. describatur quadrars circuli BCD. diuidaturque in gra. 90. cum sit quarta gg. circuli pars: & quilibet gradus saltem in particulas, 5. eb. Flo subdiuidatur per primam lis Propos. huius pendeat perFlio pendiculum, DI. iuxta lineam aliquam per medium lateris AB. ductam. adsit etiam Dioptra circa cenl2s trum C. mobilis, cuius lasao tus CE. per centrum, C, transeat, quod fiduciae lilia neam solent appellare. erigantur ex Dioptrae superficie exteriori duo pinancidia perpendiculariter, atque inuicem parallela: in quorum medio sint exigua duo foramina directè supra lineam fiduciae facta, atque in eadem altitudine. sint praeterea in pinnularum summitatibus duae rimulae sibi mutuo in eadem altitudine respondentes. Tandem duo latera AB. BC. diuidan tur in partes 60. aequales, vti figura demonstrat. Tandem sit etiam in angulo, A, paruum foramen, cui cum opus fuerit Dioptra possit affigi, ac circa ipsum conuolui.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
