Latin
VS SECVNDVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 140
Unproofread scanNot analysed yet
cum igitur lunae laticudo maxima sit gra. 5. necessario tanta erit etiam lunaris orbitae ab eclyptica distantia. Porrò ad imitationem Ptolaemei, aut alia solertia, poterit quisque negotium istud pertractare. cognita autem maxima latitudine viae lunaris, cognescentur aliae latitudines aliorum partium distantium à nodis vteumque, nam si talis via in zodiaco describatur declinans gr. 5. st atim apparebunt reliquarum partium latitudines. Hactenus viam lunae in zodiaco designauimus, qui aut in Firmamento, aut primo mobili esse concipitur, cum autem luna plurimum infra primum mobile suas exerceat reuolutiones, quippè quae omnium planetarum terris citima sit, sequitur vt videamus qua ratione semitam praedictam respiciat. debemus igitur imaginari lunam in suo caelo, proprio motu semper moueri directè sub praedicta orbita, ita vt si ducatur linea recta à centro mundi per centrum lunae, semper haec linea producta pertineat vsque ad praedictam semitam in zodiaco designatam. Reliquum est videre qualis sit lunae motus sub assignata linenomonetur igitur luna sub ea motu proprio, idest, secundum signorum sequelam, &quidem respectu centri mundi irregulariter, idest, modo velocius, mode tardius. Quoniam vero Philosophi, ac astronomi pariter absurdum existimant caelestia corpora absplutè irregulariter moueri, quamuis ad sensum ita appareant, sed regularia esse secundum naturales lationes; idcirco irregularitatem hanc ad vniformitatem ingeniose admodum reuocarunt. Confinxerunt igitur eam per huiusmodi circulos agitari, dum praedictum suum iter sub zodiacoperagit. Egrediatur è centro mundi linea tendens directè ad innarem viam, sitque alta 56. terrae semidiametris, (tanta est enim mediocris lunae à terra distantia,) qualis est in seqe figura linea ABin cuius vertice sit descriptus circulus, quem epieycium vocant, cuius semidiam. constet ex praedictis semid. 4–, qualis est FCD, in cuius periperipha sit lunare corpus, quasi in proprio loculo insertum. Quantitas autem praedicta semidiametrr epic. reperta est ex maxima, &minima distantia lunae à terra, de qua supra: cum enim viderent lunam maximè, ac minimè, item mediocriter attolli, merito posuerunt centrum, epicycli debere esse in sublimitate media, à qua vsque ad maximam, &minimam esset sem epicyc. porrò tota semid. subtendit in caelo gr. 7. 40'. ex Coper. pagina 110. quae dicitur maxima aequatio, vt infra explicabitur. supponunt igitur centrum B, epicycli moueri regulariter secundum signorum ordinem directè sub praeseripta iam orbita, sueque motu describere circulum BHGK. cuius semidiam. sit AB. Porrò hunc centri epicycli motum appellant motum lunae medium, quod inter velocem, ac tardum medius sit; qui motus sortitur varia nomina, ac varias quantitates, pront ex varijs principijs numeratur. Nam si referatur ad nodos, vel ad limites semitae lunaris, dicitur motus medius lunae in latitudinem; hinc enim latitudinem iuna acquirit. &Veab eis discedit quotidie gra. 13. 13l. 451. quare ad eundem nodum reuertitur diebus 27, horis, 5 1/2. si vero referatur ad zodiacum, eum absoluit diebus 27, hor. 7. 43.