# Sphaera mundi 141

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, VS SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/141

quod tempus dicitur mensis periodicus, quòd integram zodiaci periodum eo tempore absoluat; ac singulis diebus conficit in zodiaco gra. 13. 10'. 331. numeraturque à principio signi Arietis, non Asterismi; diciturque motus lunae in longitudinem eo quod hinc longitudinem zodiaci acquirat. Si referatur ad solem dicitur elorgatio lunae à sole, & ab eo discedit quotidie gra. 12. 11. 26. solemque iterum assequitur diebus 29 horis. 12. 44. quod temporis spatium dicitur mensis synodicus, idest, vnitiuus, quod lunam iterum soli coniungatur. hoc igitur motu centri B defertur simui epicyclus cumiuna per zodiacum secundum ordinem signorum. quem motum, vt alias dixi, possumus sine exacta obseruatione percipere quotidie naturali oculorum inspectione; si enim lunam apud quampiam stellam fixam notauerimus, & post aliquot horas eam iterum aspexerimus, videbimus eam ab illa fixa aliquantulum versus orientem recessisse, & sequenti nocte ab eadem magno spatio (quod est ferè 13; gra.) in orientem abijsse: quo motum, spatio mensis perio dici, omnes stellas assequitur, ac praeterit. similitet eam ad solem obseruare facile est.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
