# Sphaera mundi 145

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, VS SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/145

Atque hic tandem spiralis motus est ille vltimus, ad quem luna peragendum à naturae Opifice destinata est; & cuius gratia caeteri prius explicati sunt; ex ijs enim videtur nobis hanc vltimam spiram elaborandam esse. crediderim tamen libentius lunam ipsam suapte natura spirali hac motione primo percelli illud notatu dignum est, in omnibus hisce lunae conuolutionibus, eandem semper eius partem eodem situ Telluri obuerti, maculas nimirum illas, quae humanam faciem ruditer imitantur; vnde conijci potest eam nullis epicycli vinculis constrictam agitari, sed liberè circunuolui. Sed adhuc explicare oportet, qua ratione Astronomi superiores motus medios explorauerint. sciendum igitur est eos per lunares eclypses obscurissima quaeque, ac difficillima superasse. Hipparchus itaque huius rei gratia, accepit duas lunae eclypses omnino similes, idest, in quibus luna esset in eodem epicycli puncto. quod ex motu lunae tardo, veloci, aut mediocri, cognoscere poterat; nec non ex apparente eius magnitudine. erant autem hae duae eclypses per annos aegyptios 345, dies, 8 2, & hor. vnam, quę efficiunt dies 126. 007, ab inuicem distantes. quarum prima obseruata, ac denotata fuerat à Chaldęis. alteram ipse suis organis annotauit quia ergo ecly pses erant omnino similes, lunaque erat in eodem epi. puncto in secunda, ac prima, necesse est in prędicto temporis interuallo, factas esse lunationes integras: & pariter Anomalię reuolutiones integras, cum ab vno pleniiunio ad aliud, & ab eodem Anomaliae puncto ad idem luna redierit. fuerunt autem in praedicto dierum numero lunationes, siue menses lunares synodici, 4267. quod facilè ex nouiluniorum praeteritorum numeratione à maioribus habita constitit. his paratis diuisit numerum dierum 126007. & horam 1. qui à prima eclypsi ad vltimam excui rerunt, per numerum mensium 4. 267 & sic patuit vni lunationi mediae conuenire dies 29. horas 12, ac minuta 44', horarum; vti supra dictum est. dixi lunationi mediae, quia in toto illo dierum interuallo, lunationes re vera non fuerunt inuicem aequales, cùm luna irregulariter moueatur; supponuntur tamen aequales, siue mediae inter maiores, ac minores. Rursus in eodem interuallo fuerunt Anomaliae reuolutiones 4573. quod per lunae irregularitates repetitas, ac numeratas à superioribus Astronomis patuit. diuisis igitur ijsdem diebus, 1261007, & horam 1, per 41573, vni Anomaliae competunt dies 27, horae ferè 13. hac ratione, aut paulo aliter per eclypses admodum distantes (quantum enim majus intercesserit interuallum, melius est,) aliàs quoque medias petiodos, siue media tempora, Astronomi compererunt. sic mensis periodicus constitit diebus 27, horis 7, min. 43'. sic motus in latitudinem, & motus etiam Nodorum, vti supra definitum est, explorati sunt. Quibus temporibus habitis quaesierunt motus medios prędictos ad fingula tempora. v. g. motum diurnum lunae in latitudinem, aut elongationem eius diurnam à Sole, aut diariam Anomaliam, &c. quos sic sunt assequutiV.g. volentes scirè motum diarium lunae secundum longitudinem zodiaci, diuiserunt totum zodiacum, idest, gr. 360, per numerum dierum, & horarum vnius mensis periodici, nimirum per dies 27, horas 7, min. 43'.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
