# Sphaera mundi 147

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, VS SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/147

De Lunae Illuminatione, Maculis, Eclypsi, & Vmbra. Cap. NAXIMANDER Milesius Astronomorum vetustissimus abhinc Abis mille, & ducentis annis, & amplius, teste Plinio, omnium primus docuit lunam lumen à sole mutuare, ac proinde, vt alius quoque dixit, luce aliena lucere: cuius rei haec forte argumenta illi occurrere. Primo, cum sol lumen suum in orbem, ac quoquouersus diffundat, necessario etiam in lunam illud emittet, ac proinde illam lunae partem, quae sibi obijcitur, illuminabit: quod quidem ex eo maximè comprobatur, quod videamus eam lunae partem, quae splendet, semper soli aduersam esse, eam ve o quae obscura est, semper esse à sole auersam. atque hinc etiam patescit cur ea crescens, semper auersis à sose cornibus luceat. 2. Eam perpetuo splendere cernimus, nisi quando ei terra impedimento est ne lumen à sole recipiat. quod accidit in lunae eclypsibus praesertim cum tota deficit, eam enim horribiliter nigricantem, atque omni splendore destitutam spectamus; certum autem est, vt paulo post constabit, eam tunc temporis obiectu terrae obumbrari. Quapropter certum sit eam à sole collustrari, ac proinde solare lumen ad nos reflectêre. cum igitur constet eam à sole collustrari, deinceps videndum est, qua ratione id efficiatur, & cur corniculata, dimidiata, plena, subinde effulgeat. Dicimus igitur huiusmodi lunae phases inde preuenire, quod luna, vt ait Aristoteles, sphaericè illuminetur, idest eo modo quo sphaera illuminatur. quod vt rectè percipiatur, sciendum est, lunam semper exceptis eclypsibus, à sole eodem semper modo illuminari, idest, solem eam lunae partem, quae illi opponitur semper illustrare, quae pars est paulo plus quam hemisphaerium: quia vero nos valde existimus infra lunam, luna autem insta solem, ac proinde ipsa infra solem, sed supra oculum nostrum motu proprio fertur; hinc sit vt totum illud illuminatum haemisphaerium non semper videamus, sed aliquando exiguam ipsius partem, vt in nouilunijs, aliquando dimidium, vt in lunae quartis; aliquando totum, vt in plenilunijs. quod

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
