# Sphaera mundi 149

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/149

Sed cur non statim ab oppositione solis, luna manifestè decrescere incipit? verum etiam altero ab oppositionis die, adhuc p ena, ac rotunda per seuerat? causa est, quia sol, vt dixi, plusquam lunae dimidium illustrat; è contra vero oculus noster minus quam lunae dimidium cernere valet, cum instar puncti sit respectu lunae, vt optici ostendunt. cum ergo pars illuminata sit maior parte visa fit vt in ea laxè contineatur: ac proinde quamuis ab oppositione luna aliquantulum recedat, non tamen statim pars visa extra partem illuminatam se maiorem, excurrere incipit, sed tota intra eam diutius continetur. Paradoxum. Lunam nunquam minus illustratur quam cum pleua est. A est vulgi aestimatio lunam tum maximè solis fulgore perfundi, cum Eplenitudinem fuerit adepta; verum aliter se res habet, nam ea lunae portio, quae lumine solis illustratur, non semper aequalis est: cuius causa est varia lunae à sole remotio; probant enim optici, & nos supra in cap. de lumine, & vmbra innuimus; quod sphaera maior luminosa è propinquo ampliorem partem minoris sphaerae illustrat, quam è remoto: cum igitur luna in plenilunio à sole remotissima sit, quippe quae è diametro illi opponatur, & vt plurimum in auge eodem tempore versetur, consequens est lunam numquam illustrari minus, quam cum est plena; quod erat ostendendum. Vide Aguillonium lib. 5. Opticorum. ATQVE in hunc modum hae illuminationes sine vllo artificio omnibus conspicuae sunt. quòd si per Telescopium obseruentur alia complura mira aequè, ac pulchra spectantur, ac primo quidem crescente luna apparet semper confinium illuminatae partis, & vmbrosae esse lineam anfractuosam, ac denticulatam, atque asperam, vti apparet in sequenti schemate linea ABCDE.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
