Latin
FINIS PARTIS PRIMAE
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 15
Unproofread scanNot analysed yet
MTERIIIEN ET MVNDANAE SIMVL EXPLICATIO. PARS SECVNDA. σεππλσσοσπC ρα3 Suppositiones. Cap. I. RAETER illa, quae extrinsceus accepta tam ex Geometria, quam ex Arithmetica, vt initio apparatus dictum est, supponit Astronomia; adhuc alia intrinscea, &sibi propria Principia, ac veluti fundamenta supponit, quae quidem duplicis sunt generis, alia enim appellant Astronomi Phaenomena, seu Apparentias, eò quod omnibus etiam vulgò appareant, ac manifesta sint, vti sunt; stellas, Lunam, &solem oriri, ac occidere. omnia sydera moueri ab Oriente in Occidentem: solem hyeme humilius incedere, aestate vero altius: non semper solem ex eodem horizontis loco ascendere: &alia id genus complura supponimus ceu cunctis notissima. Alterum genus principiorum ex se habet Astronomia aliunde non petitorum, quae τηρήσεις, idest Obseruationes appellantur: sunt autem cognitiones quaedam ab experimentis comparatae, quae non omnibus, vti apparentiae, innotescunt, sed ijs tantummodo, qui diligenti opera, atque instrumentis ad id artificiosè elaboratis, in stellarum scientiam nauiter incum.