# Sphaera mundi 15

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, FINIS PARTIS PRIMAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/15

MTERIIIEN ET MVNDANAE SIMVL EXPLICATIO. PARS SECVNDA. σεππλσσοσπC ρα3 Suppositiones. Cap. I. RAETER illa, quae extrinsceus accepta tam ex Geometria, quam ex Arithmetica, vt initio apparatus dictum est, supponit Astronomia; adhuc alia intrinscea, & sibi propria Principia, ac veluti fundamenta supponit, quae quidem duplicis sunt generis, alia enim appellant Astronomi Phaenomena, seu Apparentias, eò quod omnibus etiam vulgò appareant, ac manifesta sint, vti sunt; stellas, Lunam, & solem oriri, ac occidere. omnia sydera moueri ab Oriente in Occidentem: solem hyeme humilius incedere, aestate vero altius: non semper solem ex eodem horizontis loco ascendere: & alia id genus complura supponimus ceu cunctis notissima. Alterum genus principiorum ex se habet Astronomia aliunde non petitorum, quae τηρήσεις, idest Obseruationes appellantur: sunt autem cognitiones quaedam ab experimentis comparatae, quae non omnibus, vti apparentiae, innotescunt, sed ijs tantummodo, qui diligenti opera, atque instrumentis ad id artificiosè elaboratis, in stellarum scientiam nauiter incum.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
