Latin
150
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 150
Unproofread scanNot analysed yet
secundo, intra partem vmbrosam non procul à confinio apparent quaedam exiguae illuminationes, quasi vertices quidam luminosi; quarum vna est F, quae postea paulatim maiores fiunt luna à soFg0 le recedente, &tandem parti luminosae coniunguntur. tertio, in parte collustrata prope pariter terminum lucis, &vmbrae, apparent areclae quaedam rotundę, &quidem per multae, vti sunt Joc. in schemate I. L. M. N. O. P. quarum pars soli propinquior siue occidentalis, &quae in figura est dextra, semper est tenebrosa; altera, quae orientalis est, ac magis soli exposita illustrata est, recedente autem luna à sole tenebrae, siue potius vmbrae illae minuuntur, quousque totae illustrentur; quia sic magis soli obuertuntur; illuminantur enim ac si valles, aut concaua quaedam magna essent, quae sol successiuè lumine perfundit. in plenilunio vero nullae huiusmodi areolae cernuntur, quia omnes lunae concauitates soli directè obuertuntur, ac proinde totae illuminantur. In luna tandem nouissima quando eius cornua acutissima sunt, apparent propè acumina cornuum in ipsa lunae peripheria, particulae quaedam lucidae, ac seorsim separatae, quasi adamantes quidam splerdidi. Maculae Lunares. TN Lunari disco omnibus maculae quaedam conspicuae sunt, quae rudem quandam hominis faciem repraesentant: praeter eas autem Telescopium plures alias, sed minores nobis ostendit. Communis autem Philosophorum sententia est, hasce maculas esse partes lunae rariores, seu magis transparentes, quae propter illam transparentiam lumen solis admitcunt quidem, sed non sistunt, ac proiude illius parum nobis reflectunt. vnde &minus luminosae, seu nigriores caeteris pattibus, quae ob densitatem melius lumen reflectunt, ac proinde magis illustratae cernuntur, apparent. simili de causa in albo pariete fenestellae, &foramina videntur nigra, sen maculae nigriores. Vide Nuncium sydereum Galilaei, qui noua alia complura annunciat. hic obiter monere lectorem volo, in figuris rerum caeleilium, vti supra obseruaui, partem dextram referre occidentem, finistram vero orientem; voco autem dextram, quae nobis à dextra est, cuius ratio est quia Astronomi solent in suis contemplationibus, atque obseruationibus ad meridiem, quà planetae pertranseunt, se conuertere, sicque illis occidens est ad dexteram, oriens ad finistram. Contrarium contraria de causa accidit in Geographorum picturis, vt postea suo loco dicetur.