Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 156
Unproofread scanNot analysed yet
eum autem vmbra, vt ostendimus, sit conica, erit ibidem vbi luna pertransit, diameter vmbrae minor diametro terrae; quia vmbra conica semper gracilescit. vnde necessario sequitur lunae quoque diametrum multo minorem esse, quam sit terrae diameter, ac proinde ipsam quoque lunam terra esse minorem. 2. Aio lunam esse lorgo interualio sole minorem, cuius signum euidens sunt solis eclypses, in quibus, quamuis luna sit multis partibus sole inferior, nobisque propior, nihilominus aliquando solem nobis ita occultat, vt eo se multa minorem prodat; nam vti refert P. Aguillonius in opticis lib. 6. anno 1567, facta est eclypsis, in qua, quamuis luna directè inter visum, &solem interponebatur, non tamen totum solem obscurabat, sed relinquebatur circumquaque de sole circulus quidam lucidus, qui lunae discum, in coronae modum, circumuergebat. hinc sanè efficitur solem luna maiorem esse; quoniam enim radij optici, siue lineae visiuae, quae ab oculo nostro productae, lunare corpus hinc inde tangebant, altius vsque ad solem per magnum illud interuallum extensae semper magis, ac magis à se inuicem diuellebantur, majus profecto esse oportet corpus illud solis, quod in tanta remotione praedictarum linearum distantiam adimplebat; quam fit luna, quae earumdem linearum longè minorem distantiam oceupabat. Praeterea, luna est minor quam terra. Terra autem est minor sole, vt patet ex vmbra eius conica, quare luna multe magis erit minor ipso sole. Haec autem leui brachio sint dicta. Verum, vt exactè lunae magnitudinem ostendamus, eam nimirum esse terrae partem quadragesimam, siue eam esse ad terram vt 1. ad 40. duo prius sunt praecognoscenda. Primum est distantia ipsius à terra. 2, est diameter eius visibilis, siue apparens, siue etiam angulus sub quo videtur, quae duo pariter in caeterorum syderum magnitudine perscrutanda, praescire necesse erit. qua porro rationedi stantia lunae à terris inuestigetur, iam superius ostensum est. Restat igitur vt de eius apparenti diametro cognoscenda tractemus. Primus modus sic pernostrum Quadrantem, magna cura, astronomice collocatum. quo sic constituto, per foramina, aut rimulas dioptrae, collimandum est diligenter in supremum lunae limbum, cum ea meridianum pertransit; &statim in inferiorem etiam limbum; atque notanda sunt duo loca dioptrae in arcu Quadrantis; nam distantia, siue arcus Quadrantis inter haec duo loca interceptus, erit quantitas apparentis diametri lunae.