# Sphaera mundi 157

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/157

at vero nostra tempestate Telescopij auxilio rem aliter se habere supra ostendimus. Dicimus igitur lunae sphaericitatem non esse perfectam, sed asperam, & inaequalem, vti etiam est Terrae. quod ab inaequalitate, ac tortuositate prę dicti confinij conuincitur; quae aliunde oriri nequit, quam ex lunae partibus, tum altioribus, tum depressioribus, quae solis propterea lumen inaequaliter, ac difformiter excipiunt. sicuti videre est in pila ruida, & montuo sa soli exposita. Secundo, idem confirmant areolae illae, in parte adhuc tenebrosa existentes & tamen illuminatae, quae nihil aliud esse posse videntur, quàm vertices quidam reliquis partibus altiores, qui propterea prius lumen recipiant. Tertio idem probant areolae aliae rotundae in parte luminosa propè confinium conspectae, quarum pars occidenta is, idest quae soli propior est, vmbrosa est, quia videlicet sunt concauitates quaedam quarum profunditates non statim Sol illuminat, sed prius partem orientalem, quia soli prius exponitur; postremo partem occidentalem, quia vltima soli obuertitur: sicuti proportionaliter accidit in illuminatione vallium terrestrium. quod in pila parua concauitates habentes experiri potes. Quarto denique quia, si esset geometricè rotunda, lumen solis à se reflexum adeo in varias partes dispergeret, vt nos aut nihil de eo, aut ferè nihil, videremus. Simile quotidie obseruo in sphaeris aeneis, quae in campanariorum summitatibus lumen solis reflectunt, quae quo sunt perfectiores, ac tersiores, eò minus de solis lumine, ad meum oculum reflectunt; vnde etiamsi magnae sint, ill uminatio tamen earum reflexa ad eundem oculum, exigua est, quanto autem asperiores, ac ruidiores sunt, tanto maiorem mihi exhibent illuminatiouem. in hunc igitur finem luna montuosa, & aspera est, vt plenius ac maius lumen terrae sibi cognatae reuerberet. Quinto, si esset perfectè rotunda, esset speculum conuexum, cuius est (vt Catoptrica docet, ac experientia constat) rerum imagines paruas reddere, sic luna solis imaginem exiguam valde, ac ferè punctualem nobis reuerberaret, ex Aguillonio. Cur ergo non sphęrica, sed plana à nobis iudicatur? respondent optici, id ex nimia à nobis remotione prouenire, quae in causa est, vt vt tumor ille tam procul non appareat. Postremò animaduesione dignum est, allatas rationes pro lunae sphęricitate non conuincere lunam esse integram spheram, sed tantummodo hę misphęrium; videmus enim nos ipsius vnum tantum, idem haemisphaerium, illud nimirum, in quo sunt veteres maculae, faciem humauam aliquatenus referentes, eas enim in omnibus suis reuolutionibus semper luna nobis obuertit. De Lunae Magnitudine. 1. A10 lunam esse minorem terra, cuius euidens argumentum est, Aquod in lunaribus eclypsibus, ipsa in vmbra terrae aliquando tandiu immoratur, vt necesse sit diametrum lunae, diametrum vmbrae inibi bis, teruè metiri.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
