Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 158
Unproofread scanNot analysed yet
sit in figura circulus DBEC. recta vmbrae sectio, in loco transitus lunae; ita vt diameter eius, BC, referat crassitiem illam vmbrae. linea autem DAE, referat eclypticam. fit luna vbi B. vsquead dimidium eclypsata. quia igitur lunae latitudo nota est, nota erit linea, AB, quae ipsam refert; &consequenter nota erit vmbrae semidiamet. BA. si igitur latitudo lunae fuisset 43. min. totidem esset semidiam. BA. tota autem diameter BC 86, min. semid. vmbrae minima in loco lunę est 45, minut. maxima est 47, min. ex Tych. Inuenta hae ratione erassitie vmbrae, aliam postea eclypsim notant, in qua sint eaedem distantiae solis, &lunae à terra, ac per eam sic lunae diametrum apparentem scrutantur. sit v. g. in eadem figura luna F. cuius quarta pars, CI, sit obscurata, latitudinem etiam lunae compertam habent. v. g. 51, minut. quae est linea AF, nota est etiam ex praecedenti obseruatione linea, AC, minut. 43. igitur detracta AC, ab AF, remanebit CF, nota minut. 8 quae est quarta pars diametri lunae, ergo tota diameter erit 32. minut, in minima distantia lunae, quae est semid. T. 52. apparens eius diam est 36. in maxima distantia quae est semid. T. 60. apparens diam. est 33. ex Tychone. Obiter notandum quod habita diametro vmbrae apparente in transitu lunae, &distantia lunae, possumus vmbram terrae delineare, describendo figuram quae veras habeat proportiones, hoc modo, accepta terrae semid. AE, culusuis magnitudinis ducantur ab A, centro terrae binae lineae constituentes angulum tot minut, quot sunt in vmbra apparente, vt in figura angulus, BAC, sit 40', min, linea vero AB, vel AC, contineat assumptas semid. terrae AE, v. g. 521, &carum extremitas sit vbi, BC. ductis iam duabus lineis EBD, FCD, vmbram terrae representabunt, vt ex se patet. Modus. 4. praerequirit distantiam solis a terra, necnon proportionem corporis solaris ad terram, quibus habitis construenda est figura vera proportionalis, quam supra pag. 79.