# Sphaera mundi 159

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/159

exhibuimus, in qua vera vmbrae crassities practicè accipi potest in loco transitus lunae, qui locus etiam cognitus est, quia cognita est distantia lunae a terra, vti supra patuit. Idem per auream proportionum regulam, & triangulorum similium assequemur hoc pacto; fit vmbra terrae ABC, transitus lunae ED; sunt igitur duo triangula, aequiangula videlicet ABC, EBD: erit ergo vt AB ad EB, quae notae sunt; ita AC, diameter terrae nota ad aliud, quod per regulam auream prodibit, eritque vmbrae diameter. Eadem porrò opera manifesta est proportio diametri terrae ad diametrum vmbrae. Hisce praecognitis. 4. Assero lunam esse adeò terra minorem, vt sit eius pars quadragesima; quod patere potest. Primo sic; habita proportione diametri terrae ad diametrum vmbrae, necnon diametri vmbrae ad diametrum lunae; habebitur quoque proportio diametri terrae ad diametrum lunae. habita autem proportione diametrorum duarum sphaerarum, inde quoque elicitur earundem sphaerarum proportio, vt paulo post explicabo. Secundo sic, ex distantia lunae a terra duplicata conslatur tota diameter coeli lunae; deinde ex hac diametro elicitur tota Coeli peripheria in terrae semidiametris; quia nota est ratio peripheriae ad suam diametrum, quae est ferè sicuti, 22, ad, 7, vti superius satis explicauimus. & quia nota est apparens lunae diameter, idest est notum est quot minuta in coelo subtendat; & pariter notum sit quot minuta, aut gradus vna terrae diameter contineat, aut subtendat. hinc harum diametrorum ratio cognoscetur. Exempli gratia, distet luna a terra semid. 52. quibus duplicatis erit diameter huius lunaris gyri. 104. semidiametri terrae; fiat ergo vt. 7. ad. 22. ita. 104. ad ferè. 327. semidiametros terrae, quae gyrum lunae componunt. In toto autem circuitu sunt gradus. 360. siue minuta. 21600, quae diuisa per 327. producunt, 66 minuta, & amplius. Ergo vna terrae semidiameter occupat minuta ferè 66: ac proinde tota diameter occupabit. 132'. At vero apparens lunae diameter occupat. 36. min: Est ergo proportio diametri terrae ad diametrum lunae sicuti 132. ad 36. hoc est, quae, 3 1/2 fere ad. 1. quare non latebit sphaetarum proportio, vt mox dicam. Tertio sic, ac magis expeditèrcognitis iam distantia lunae, necnon diametro eius apparenti, conseruatur trigonum Isosce les cuius duo latera aequalia contineant angulum, sub quo diameter apparens apparet; quae duo latera sint diuisa in tot partes aequales, quot semidiametri terrae conflant assumptam distantiam. vg. in partas 52. sit in figura trigonum, ABC, cuius angulus A, fit minur. 36. quot nimirum continet diameter apparens latus A B, vel A. C, contineat partes aquales. 52. quot nimirum continet distantia lunae, cum talem exhibet diametrum, erit enim tale triangulum aequiangulum, ac proportionale triangulo magno, quod ab oculo nostro vsque ad lunae latera extrema exporrigitur.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
