# Sphaera mundi 16.1-4

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 16.1 to 16.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/16.1

bunt; huius generis sunt, Solis, ac Lunae diametros visibiles, aliquando maiores, aliquando minores videri; solem in parte Zodiaci boreali amplius octo diebus immorari, quam in Austriali: huiusmodi etiam sunt, Planetas aliquando esse retrograndos, aliquando stationarios, veloces, tardos, directos, & alia sexcenta: quae suis locis explicabuntur. 2. Cum de Sphaera acturi simus, tria de ea praemittere debemus, quorum primum est ipsius Etymologia. Sphaera igitur, graeca vox est, quae latinè redditur pila, aut globus. secundum est ipsius definitio, quam Theododosius Tripolita in suis sphaericis Elementis affert in hunc modum: sphaera est corpus solidum, rotundum, vnica superficis contentum, in cuius medio punctum est, à quo omnes lineae ductae ad circunferentiam, vel ad ambientem superficiem sunt aequales: quod punctum dicitur centrum sphaerae. Diameter vero sphaerae est linea recta transiens per centrum eius, atque vtrinque ad vltimam superficiem definens. Axis antem est vna ex diamentris circa quam sphaera reuoluitur, & denominatur ab ἀξέω graeco quod reuoluere significat, extrema vero axis puncta poli dicuntur à πολεω, idest verto. haec de sphaera generatim dicta sint. Orbis porrò differt à sphaera, quod haec ad centrum vsque sit solida, & vnica exteriori superficie sit contenta, quae conuexa dicitur; ille vero non est solidus, sed intus vacuus, vnde & duabus superficiebus terminatur, extrinseca, quae conuexa est, & interna, quae concaua: tales imaginamur esse Caelos. Caeterum quamuis sphaera Armillaris non sit solida, nec propriè sit sphaera, aut Orbis, quia tamen eius circuli sphaeram Mundi vtcumque repraesentant, ideò sphaera dicitur. Eius definitionem initio p rop. 7. apparatus attulimus. 2. Loco praenotandum est positionem, seu potius constitutionem sphaerae rriplicem esse, quemadmodum etiam ipsius mundanae sphaerae: vnde oritur sphaera recta, obliqua & parallela: quando enim ita constituitur vt vterque polus sit in horizonte dicitur sphaera recta, quod in tali situ Aequator, ac circuli ei paralleli, tropici, ac polares recta ascendant supra horizontem, idest angulos rectos cum eo efficiant: Quando vero vnus polorum supra horizon tem cirra verticem, alter vero infra horizontem existit, dicitur sphaera obliqua quoniam ęquater ac ei paralleli circuli obliquè siue ad angulos obligos horizontem secant: Quando tandem alter polerum Zenith, seu Verticem, alter vero Nadir siue imum caeli occupat, parallela dici debet sphaera, ex eo quod Aequator, atque ipsi paralleli circuli, paralleli constituantur ad Horizuntem, imo in hac positione Aequator ad vnguem ipsi horizonti congruit.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
