Latin
FINIS PARTIS PRIMAE
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 16.5
Unproofread scanNot analysed yet
Verum de varijs mundanae sphaerae constitutionibus, atque habitationibus, quae ab illis oriantur, seorsim in fine operis agendum erit, Causa huius mutationis sphaerae, est terrae rotunditas (vt enim postea probabimus terra rotunda est) ex rotunditate enim terrae prouenit, vt varis loca, varios habeant horizontes, quorum aliqui transeant per mundi polos, hincque oritur sphaera recta: alij polum alterum supra se eleuatum, alterum vero depressum quadantenus habeant, atque haec est obliqua sphęra; vnus tandem solus horizon habeat alterum polorum altissimum idest vertici incumbentem, alterum vero humilsimum, idest, caeli imum occupantem: qui status parallelam Sphaeram constituit.