Latin
APPENDIX
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 162
Unproofread scanNot analysed yet
si igitur fiat eriangulum paruum rectangulum, habens latera circa angulum rectum praedictis analoga, erit totum triangulum proportionale triam gulo magno lunari, per 6. sexti Elem. quod etiam experientia confirmari potest. in hoc igitur paruo triangulo per circinum diligenter expendatur pars AD, quot scilicet mill. contineat ex ijs, quae sunt in latere DC, vel EC, parui trianguli, &manifesta erit altitudo montis AD, eritque quasi milliaria 4. Aliter geometricè sic; quadrata laterum in numeris cognitorum EC, CD, accipiantur, simulque addantur, efficientque hunc numer. 971965. qui per 47. primi Elem. erit aequalis quadrato numero lineae ED. quapropter radix quadrata praedicti numeri, quae est 985. ferè, erit ipsa linea ED; continens milliaria 985. à qua ablata linea EA, milliaria 981, remanet ipsa AD, quatuor fere milliar. pro altitudine montis. Eadem ratiocinatione possumus inuestigare profunditatem concauitatum illarum, quae sunt in parte illuminata propè confinium. De Lunae Temporibus.