Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 168
Unproofread scanNot analysed yet
in prima sunt motus debiti singulis annis vsque ad 20. quorum quartus quisque est Bissextilis, vt indicat littera B. illis praescripta. in secunda sunt anni aggregati. Primo per annorum vicenas, vsque ad 100, deinde per annorum centurias vsque ad 1000 ex his enim omnibus, omnes anni suppleri possunt. Constructio eius pendet ex tabula mensium; sic vides è regione primi anni qui est communis, scriptum esse motum annuum qui vitimo diei Decembris anni pariter adscriptus est, scilicet fig. 4. gr. 9. 231. pro longitudine, sed pro Anomalia fig. 2, gr. 28. 431. tandem pro Nodo sig. o. gr. 19. 20'. in tertia sunt radices praedictorum motuum ad an. Christi 1600, quae nihil aliud sunt, quam praedicti motus medij, in fine illius saeculi definiti, ac praefixi; vt ab illis, tanquam à radicibus, motus succedentium temporum deriuari queant. Tabulae enim medij motus ostendunt quantitates motuum respondentes temporibus indefinitis, &indeterminatis. v. g. ostendunt motum anomaliae respondentem annis centrum indefinitis. si vero anni 100, sumantur cum suo motu Anomaliae, qui est sig. 6. gr. 18. 30'. ita vt hoc tempus sequatur post an. 1600, vt efficiantur an. 1700, &pariter motus horum 100. an. sequatur, &quasi oriatur à radice eiusdem Anomaliae, quae est sig. o. gr. 6. 40'. conflabitur motus medius Anom. qui debetur an. Christi completo 1700. hic auSig. grad. . tem erit sig. 6. gr. 25. 10'. idest luna effecerit in peripheria epicy. incipiendo ab Apogaeo 6. signa, &25. gradus &10', quare transactum erit perigaeum per gr. 25. 10. vides igitur qua ratione tempora, &motus indefinita Anoma. media beneficio radicum definiantur, ac determinentur. an. 1700. completi De quinta Tabula Aequationum Lunae. TTVius tabulae titulus maximè considerandus est: is enim nos admonet hanc tabulam non exhibere iustas aequationes, nisi in nouiluuijs, ac plenilunijs medijs, quod factum est, quoniam id plurimi refert in praedicendis celypsibus, quae omnes in nouilu. aut plenil. contingunt. Porrò sciendum est has aequationes minores esse caeteris aequationibus, quae extra nouiluna aut pleniluna contingunt. adeovt in Quadraturis aliquando aequationes maiores sint nostris aequationibus per gradus 2. 44'. maxima enim aequatio aliquando ad 7. gra. cum dimidio excrescit. sciendum igitur nostras aequationes extra nouiluna, &pleniluna esse iusto minores, &quidem aliquando per grad. 2. 44'. Deinde considerare oportet in figura pag. 141. epicycli semicirculos, dexterum CDE, &innistrum CFE, qui ab apogaeo, &perigaeo discriminantur. in his duobus semicirculis, gradus, qui ab apogaeo nine indeaequaliter distant, sortiuntur aequales aequationes. v. g. gradus D, &gradus F, aequaliter ab apogaeo distantes, habebunt aequales aequationes in zodiaco, quae in figura sunt NQ, &NP: similiter &reliqui gradus ab apogaeo aequidistantes.