Latin
178.1 to 178.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 178.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De numeris Astronomicis. T igitur hisce tabulis, vti possimus ad absolutum lunae locum in zodiaco inueniendum, opus est praemittere compendiosa tractatio de numeris Astronomicis. Verum quoniam numeri Astronomiei peculiarem doctrinam requirunt. ideo hic ea solum breuiter indicabo, quae vsui nobis futura sunt. Signum igitur vnum continet gr. 30. Gradus vnus continet 60, minuta seu prima; Minutum vnum continet 60, secunda. Secundum vnum 60, tertia: &sic deinceps per sexagenariam subdiuisionem. Praeter gradus diuidunt etiam dies, &horas, &alia, in prima, secunda, &c. illud aut quod diuiditur in hasce sexagenas particulas dicitur integrum. Additio. Mnes numeri addendi, scribendi sunt, ita vt qui sunt eiusdem speOciei, sint in eadem serie, idest, signa sub signis, gradus sub grad. minuta sub minutis recta describantur, vt in apposito Sig. Gra. I. 11. exemplo. deinde incohanda est additio a numeris dextris seu à tenuiribus, vti à secundis in exemplo, ad duntur igitur omnia secunda simul, quae in casu no stro sunt 78. quando autem colligitur numerus maior quam 60. pro singulis 60. retinentur mente totidem vnitates, &reliquus numerus scribitur sub sua serie, nunc igitur quia in 78. semel continetur 60. quae faciunt minutum vnum; ideo retineo mente vnam tantum vnitatem. Et reliquum 18. scribo sub secundis. postea procedo ad minuta quibus addo retentam vnitatem, &omnia simal efficiunt 87'. scribo igitur 27. vnunque retineo pro sexagena, quae efficit gradum vnum: ideo addo vnum gradibus, quibus simul collectis fiunt gr. 38. &quoniam gr. 38. conflant signum vnum, &praeterea gr. 8. ideo scribo 8. sub gradibus: &postea vnum addo signis: &computo signa 19. sed tamen scribo tantum 7. quia signa mnia conficiunt integrum circulum, qui numquam scribitur, quia inotilis est calculationi, vt postea melius patebit. quapropter obseruandum est, ne vnquam in seriebus secundorum, aut p imorum, scribatur numerus maior quam 59. in serie graduum nullus sit maior, quam 29. in serie Signorum, nullus maior, quam 11. siue inter minuta, &secunda omnes numeri sint infra 60. inter gradus sint infra 30. inter signa sint infra 12. Subtractio.