Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 183
Unproofread scanNot analysed yet
ad instans vltimum huius temporis reperire distantiam centri epicy. ab aequinoctio. porrò in primis considerandum est quid sibi velit vulgare illud tempus, seu qua ratione illud Astronomi acripiant. Cum ergo vulgo dicitur anno Domini 1616. die 16, Iulij, hor. 1 p. m. aduertendum est annum 1616. nondum esse completum, sed labentem. similiter Iulius nondum est absolutus, sed dies eius 16. tantum exacta est, &praeterea hora 1. quae pertinet ad diem 17. quapropter Astroromi omnes temporis species completas assumunt, tempusque istud sic Astronomicè ad calculum disponetur, vt in formula; vbi omnia completa esse intelliguntur, sicuti