Latin
184
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gra. 6. 40'. secundo in directum annorum 15. sumatur Semma Anomalię ex eadem columna 9 19. 59l. &sic cum reliquis specieb. temporis, ex proprijs tabulis, ex columna Anomaliae, sumpti motus scribantur, vti factum vides in formula exempli. tandem iu vnam redigantur summam, quae sit o. 4. 111. vnde cogniscitur lunam distare ab epicy. Apogaeo, vnde incipit numeratio versus dextram, nullo signo, sed gr. tantum 4. 11. talis locus esset in epi. figurae superioris pag. 141. vbi est litte. ra o. quae lunae positio in epic. facit vt luna in zodiaeo sit magis occidentalis, quam epi. centrum; hoc est motus lunae verus sit minor motu medio, quanta vero sit haec differentia adhuc restat inuestigandum, hoc enim fine Anomaliam hanc computauimus. hanc porrò differentiam Astronomi aequationem appellant, quod per eam verus lunae motus aequetur; quam aequationem per ipsam Anomaliam venantur; varia enim Anomalia variam efficit aequationem: quapropter pro singulis Anomaliae gradibus aequationes compererunt; easque in Tabulam aequationum descripserunt. de qua nunc dicem. est autem aequatio arcus zodiaci inter lineas medij, ac veri motus interceptus, qualis in figura citata est arcus, MN.