Latin
FINIS PARTIS PRIMAE
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 19
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamuis in sphaera materiali sit vnicus tantum horizon, ac Meridianus, ij tamen horizontes, ac meridianos omnes possibiles pro varia sphaerae constitutione representare possunt: at verò est vnus tantum in Mundo Zodiacus, vnusque tantum Aequator, &caeteri omnes vnici in mundo sunt 8. Notandum est tandem, centrum, &polum alicuius circuli in sphaera descripti, inuicem diferre. polus enim eius est punctum in superficie sphaerica à quo circuli peripheria aequidistat, seu à quo omnes lineae ductae ad eam sunt aequales: &ex quo tanquam centro circulus describi potest: sic polus Mundi arcticus est Polus non solum aequatoris, sed etiam tropici cancri, &circuli polaris. supra aliter definitus est polus, extremum scilicet axis. centrum verò circuli in sphaera descripti est in medio illius plani, cuius ille circulus est circumferentia, quare necessario est intra sphaeram, non in superficie vt est polus: sic centrum Aequatoris est idem cum centro sphaerę. Hucusque de circulis vniuersim egimus, num de ijsdem singillatim agendu, atque de singulis quatuor consideranda, Etymologia, Definitio, vna cum centris, ac polis: Positio seu situs ipsius in Mundo. Vitimo vsus eiusdem. Danda est autem à lectore diligenter opera, vt haec quae de circulis dicenda sunt, ea circulis sphaerae Mundi praecipuè applicet, de ijsque intelligat; horum enim causa, &in hunc finem circuli Materiales, &sphaera ex ipsis conponitur, sed iam ad horizontem. De Horizonte.