# Sphaera mundi 19-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. I1I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/19-2

Cap. I1I. FTORIZON igitur sic dicitur à verbo graeco, ὀρίζομαι, quod latiEnè vertitur finio, & termino, vnde à Latinis finitor, & terminator appellatur, quòd visum nostrum terminet. Est enim horizon circulus maximus diuidens totam mundi sphaeram in duas partes aequales, seu in duo hemisphaeria, quorum alterum, quod supremum dicitur, totum videtur ab habitatore, eiusdem horizontis: alterum vero totum infra eundem latet, ac proinde inferum dicitur, nec cerni potest ab eodem habitatore, quia horizon visionem ipsius finit, ac terminat, ita vt nihil infra horizontem videre possit. vnde sequitur centrum eius esse idem cum centro Mundi: & polos eius coincidere, alterum quidem cum Vertice habitatoris proprij, alterum vero cum imo caeli. in praecedenti figura tres lineae AD. BE. CF sunt pro tribus diametris trium horizontum, quorum proprij habitatores sunt ad G. H. I. cum suis verticibus, & Imis, seu Zenith, & Nadir; quare vt horizontem rectè concipiamus, debemus imaginari planiciem quandam per centrum terrae, vel Mundi transeuntem, & ad nullam partem, seu ex nulla parte inclinatam, eleuatamuè, seu vt aiunt ad libellam constituram; atque tam immensam, & quoquouersus extensam, vt ad extrema Mundi circumquaque pertineat. talem planiciem refert ad oculum tranquilla maris superficies, si inferius ad centrum terrae imaginatione deprimatur. huiusmodi etiam est ex parte planum alicuius magni pauimenti, si imaginatione ad caelum vsque quoquouersus extendatur.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
