Latin
197
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 197
Unproofread scanNot analysed yet
circa centrum F, cuius semid. FH. 501. luna sit cirea centrum G, cuius semid GI. 17. quare tota luna ambulabit aliquandiu in tenebris. Erit igitur defectus totalis cum mora. Quod si ad hoc tempus quaeratur lunae aequatio, ea erit 27. adiectiua, idest, luna in motu diurno, sequitur centrum vmbrae per 27'. quare adhuc colligo hunc verum defectum contingere priusquam medium vna fermè hora, propter 27. Et quia videtur duratura horas circiter 4. ideo initium eius erit die 26. Augusti post merhora 15. quod erit mane diei 27. ciuilis, ante ortum solis horis ferè duabus. atque haec rudi Minerua; reliqua vero eius accidentia exactius inuestigare, altissimi est loci, atque extra nostros limites nimis euagatur: qua etiam de causa, nihil de aequatione temporis visum est dicere, cum ea res nimis abstrusa sit, calculatoresque exactos tantum condeceat.