# Sphaera mundi 198

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/198

aliam rationem addunt Astronomi non adeo veteres, sed tamen probatissimi Copernicus, Tycho, & nunc etiam Keplerus, quod videlicet sol ipse sit veluti centrum circa quod reliqui omnes planetae, praeter lunam, suos cursus circunducant. quod ipsi proprijs obseruationibus se deprehendisse asserunt: quamuis, quod ad Mercurium, ac Venerem attinet, etiam veteres idem senserint, vt ex Vitruuio, & Martiano Capella manifestum est, quorum verba suis locis recitabuntur. tandem quoniam supra lunam in caelestium corporum ordine primus collocari debeat: quamuis enim Venus, & Mercurius, & secundum Tychonem atque Keplerum, Mars etiam, aliquando lunam ac solem intersint, id tamen non est perpetuum; imo sępae contingit eos simul supra solem efferri, nihilque propterea tunc, quod sciamus inter duo luminaria, praeter ingens caeli interuallum interponi. De loco Solis, siue distantia eius à centro Terrae. Cap. I. i. COLEM esse luna altiorem ex solaribus eclypsibus perspicuum est, ideo enim sol priuatur lumine, quòd infra ipsum tunc temporis luna subterlabatur; quod quidem sensu ipso percipimus; vt infra patebit cum de hac eclypsi, ac modis eam inspiciendi agemus. Idem patet ex vmbris solis, & lunae, vt in luna diximus 2. At vero quantum supra lunam eleuetur, seu quanta sit eius à centro mundi distantia, hisce rationibus indagare conati sunt. quarum prima sit ea, quae à parallaxi desumitur, quae vt probè percipiatur repetenda prius sunt ea, quae supra de parallaxi lunae diximus. ex sententia igitur Copernici, ac Tychonis, quorum obseruationes maximè probantur, aliquam sol exhibet parallaxim, quoniam terrae semidiameter non est prorsus insensibilis ad distantiam solis à terra. Vt autem hanc aspectus diuersitatem assequerentur, necesse fuit eos prius certum habuisse solis centrum semper sub eclyptica progredi quod Astronomi hisce modis compererunt. primo per Organicas obseruationes mensurando quotidie eius ab aequatore declinationem, praesertim cum meridianum circulum pertransit; collegerunt enim eum ad ęquatorem sensim ac proportionaliter, ita accedere, ac recedere, vt eclypticam ipsam describat. secundo & quidem certius à lunae defectib. idem cognouerunt, in ijs enim luminaria diametraliter, saltem secundum partem aliquam, opponuntur. & varij lunae defectus, qui modo magni modo parui, modo boreales, modo australes, modo partiales modo totales, omnes simul manifestè conuincunt vibram terrae quae directè in auersas soli partes eijcitur, ita ferri in eclyptica, vt axis eius, siue medium eius semper eclypticam obtineat. vnde collegerunt solis quoque medium in parte diametraliter opposita, eclypticam possidere. hoc igitur assumpto sic solis parallaxim rimati sunt, per Astronomicum Quadrantem astronomicè collocatum, obseruant solis meridianam supra horizontem altitudinem, praesertim eam, quae circa gr. 45. aut supra eleuatur, ibi enim refractiones cessant, quae parallaxibus negotium facessunt. Haec igitur solis altitudo organieè deprehensa minor erit altitudine illius eclypticae gradus, quem sol tunc temporis occupabit, & consequenter minor vera solis altitudine.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
