Latin
AD SPHAERAM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 2
Unproofread scanNot analysed yet
Circulum datum in partes, seu gradus 360. Diuidere. Propos. NIT datus circulus BCDE. cuius centrum A. eum sic in gradus 360. diuides. Primo per centrum A. ducantur duae diametri BD. &EC. quae se mutuo ad angulos rectos secent: sic n. circulus erit in quatuor partes ęquales diuisus, quę Quadrantes appellantur, quorum quilibet gradus 90. continebit. Quod autem aequales sint, patet ex scholio, 27. Propos. 3. Euclidis. quod etiam circino exacte acuminato experiri poteelris. Enimuero perspicuitatis causa vtemus huiusmodi probationibus ab experientia desumptis, quae quamuis Geometricam illam praecisionem non assequantur, nihilominus euidentiam ac certitudinem nullo negotio inducunt. Etenim in rebus Geometricis, &Anthmetricis, siue in Magnitudinibus &Numeris, experientiae Demonstrationibus aequiualent. Non omnino à Geometricis tamen rationibus abstinebimus sed in gratiam eorum, qui Geometrica callent, citabimus vbique, cùm è re nostra fuerit, eas Geometrarum demonstrationes, ex quibus res proposita comprobatur, vti in praesentia fecimus Circinum postea exacte acuminatum dilata ad interuallum semidiametri AB. quo interuallo seruato pone alterum circini pedem in B. altero verò nota hinc inde duo puncta FG. eodem modo posito altero pede in C. alia duo puncta hinc, &inde notabis HI. idem fac ex puncto D. signando duc puncta NK &tandem alia duo ex E. vtrinque, quae sint LM. hoc modo erit totus circulus in 12. partes aequales diuisus, vt experientia constat, ratio vero est, quia interuallum semidiametri sexies suam periferiam percurrit, ex 15. quarti Euclidis Elem. quare arcus BF. continebit gr. 60. quia arcus BF. est sexta circuli, &in toto circulo, continentur gr. 360. quorum pars sexta, pariter est gr. 60. totidem etiam continebit arcus CI. quare tres arcus BI. IF. FC, singuli continebunt gradus 30. cum enim arcus BF. conplectatur gr. 60. reliquus arcus FC. reliquos j0. continebit, qui supersunt usque ad quadrantis BC. complementum, hoc est, vsque ad 90. eadem ratione arcus BI. comprehendet gr. 30. &consequenter reliquus arcus IF, reliquos 30. gradus habebit: totus igitur circulus erit in 1a. aequas partes diuisus, quarum singulae tricenos gradus continebunt. Rursus vnamquamque earum diuide bifariam, seu in duas partes aequas, vt vides factum in quadrante BC. in punctis n. o. p. sicque tota periferia erit secta in 24. partes quarum singulae gr. 15. comprehendent. Rursus harum quaelibet in partes 3. aequas subdiuidue, vt in parte B. n. factum cernis, quare quaelibet earum quinis gradibus constabit: tandem eas singulas in 5.