Latin
Cap. I1I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 21
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quidem est quod propter vapores horizontem obsidentes videmus aliquando Solem, ac Lunam, etiamsi nondum horizontem Astronomicum attigerint, vt Astronomorum obseruatio docet; cuius causa est linearum visualium refractio. seu obliquatio à vaporibus illis effecta, ita vt possint ad solem adhuc latitantem pertinere: sed hac de re Opticorum est pertractare. Pręter. ea hic illud annotandum, quod supra innuimus, horri zontem hunc vtrumque non esse circulos vnicos, sed plurales; quaelibet enim loca terrae habent suos horizontes Astronomicum, &Physicum. In sphaera tamen ponitur Astronomicus, qui vicem gerit omnium horizontum in mundo possibilium, ex varia enim sphaerae constitutione, potest ipse omnes horizontes possibiles referre: vnde potest etiam effici horizon rectus, obliquus, ¶llelus, ijsdem de causis, quibus dicitur sphaera recta, obliqua, ¶llela. Sed vt eius in mundo fitum, ac positionem rectè inueniamus, in quouis terrae loco, vti solemus. Libella, instrumento Architectis familiari, vulgo Liuello, quo ipsi pauimenta, &plura alia plana in modum Horizontis, seu horizonti aequidistantia constituunt: quae plana dicuntur horizontalia. est autem horum planorum ea positio, vt ad nullam partem sint inclinata, aut eleuata, verum aequè prostrata sint; qualis apparet esse aquae quiescentis superficies. haec enim ad omnes partes aequaliter iacet. Libella autem instrumentum est talis conditionis, vt in eo vna linea sit alteri perpendicularis, vt in figura linea AD est perpendicularis lineae BC. eamque in D. bifariam secet. à summo autem lineae AD. idest à puncto A. descendat liberè perpendiculum AE. vsus eius talis est; cum planum aliquod constituendum est horizontale, aut ad Libellam, id prius per sensus aestimationem iuxtâ horizontem sternunt; ei deinde libellam sic superponunt, vt linea BC. quae basis est instrumenti, plano illi tota applicetur, instrumentum vero sic super eum erigatur vt per pendiculum AE. libere cadens &superficiem instrumenti radens, lineae AD, ad vnguem respondeat. quod vt melius efficiat, excauari solet senestella è regione perpendiculi E. intra quam in hac operatione, ipsum perpendiculum excipitur, ne instrumento occurrens à libera demissione impediatur. sic igitur perpendiculo stante, erit necessario basis, BC. in situ horizontis, cum enim cum perpendiculo AE faciat angulos hinc indè aequales, hoc est sit aequaliter inclinata, quae est positio horizontalis, erit &ipsa in situ horizontis sita, &consequenter planum cui adhaeret secundum illam dimensionem erit horizontale.