# Sphaera mundi 217

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/217

quo fieret, vt varia anni tempora, suis perpetuo mensibus responderent. sic aestas suos menses, sic autumnus, & reliqua anni tempora, proprios menses statos, ac determinatos magno gentium commodo retinerent. Verum sensim, & insensibiliter, succedenti tempore, aequinoctium anticipabat, idest, ante 21. diem Martij semper magis contingebat, vt à Concilio Nicaeno vsque ad Gregorium xiij. Pont. Maxim. anticiparet per 10. dies; contingebat enim die Martij vndecima: sic reliqua solstitia, & aequinoctia veteres suos dies praeueniebant. vnde nisi correctio adhibita esset paulatim aestas sub mensibus hyemis; & hyems sub mensibus aestatis, magno populi incommodo, ac temporum perturbatione, longo post tempore, transcurrissent. Causa autem huius anticipationis est, quia annus Iulianus ciuilis, paulo maior est iusto, & vero anno, qui est Astronomicus; vt enim dixi, ille praeter dies integros constat 6, horis; hic vero horis tantum quinque eum min. 48. quia igitur annus ciuilis paulo maior est anno naturali & vero, fit vt aliquanto prius absoluatur annus verus, quam ciuilis, hoc est paulo prius aequinoctium contingat, quam per ciuilem annum denotatur; quae anticipatio quamuis singulis annis exigua sit, succedente tamen tempore, excrescit in diem vnum; quod fit in annis circiter 134. qua ratione à Concilio Nicaeno ad nostra tempora, idest, in annis ferè 1265. excreuerat ad dies 10. atque ad plures dies in posterum excreuisset. Quapropter Greg. Pont. Max. Astronomorum consilio anni, seu Calendarij correctionem sic instituit, vt aequinoctia, ac solstitia ad veteres ac pristinas sedes reuerterentur, eisque perpetuo inhaererent. quod effecit eximendo ab arno 1584. dies 10. quibus fiebat anticipatio. exemptio autem haec facta est reticendo dies 10. qui sunt inter diem 5, & 15, Octobris; loco enim diei 5, vbique dictum est die 15. seu post quartam diem pro die quinta omissis 10. diebus, assumpta est ab omnibus dies 15. hac enim ratione aequinoctia, & solititia sequentis anni 1583. ad pristinos suos dies redierunt. nam dies vndecima in qua perperam fiebat aequinoctium, euasit atque appellata est 21. & sic de reliquis. Annus autem 1582. fuit annus correctionis, & reliqui anni subsequentes dicitur aliquando anni Gregoriani Vt autem Calendarium sic correctum perpetuum sit, neque vlla amplius contingat temporum perturbatio, sic statuit, vt scilicet post annum 1600; tres anni centesimi 1700, 1800, 1900, qui deberent esse bissextiles, non sint in posterum, annus vero 2000, sit bissextilis. hac enim ratione tres dies spatio 400, annorum ab anno eximuntur. nam singulis quibusque annis 134, vt dixi, fit error vnius dici; quaere in annis 400, error crescit ad 3. dies; qui omittendo intercalationem auferuntur. atque hoc modo in alijs sequentibus seculis, haec tacita correctio adhibenda est, eritque calendarium ex hac parte perpetuum: sicque annis 2100, 2300, 2400, non fiet intercalatio, &c. vbi Lectorem monitum volo ad rectam Calendarij correctionem nihil referre, assumatur ne annus aequinoctialis Tychonis, qui hodie communiter ab Astronomis recepitur; an vero Alfonsinus, qui à Correctoribus Calendarij assumptus est, cum horum annorum differentia sit ferè vnius tantum horae minuti, quae proinde numquam possit Gregorianae correctioni officere.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
