Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 218-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. ERVM omnium pulcherrima res est lumen solis, atque adeo reErum omnium Deo simillima; vnde in sacris literis sol appellatur Vas admirabile opus excelsi, ac majus luminare, quod diei praesidet. à Cicerone autem Princeps, &auctor luminum; à poetis tandem, oculus mundi. Quamobrem in tam illustri lumine minimè decet nos caecutire, sed breuiter pro instituto, non nulla in lucem proferre.